27:1senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum
27:2cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae
27:3sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis
27:4fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar
27:5quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret
27:6dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei
27:7adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar
27:8nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis
27:9et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur
27:10quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur
27:11cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis
27:12si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione
27:13ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi
27:14abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius
27:15et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum
27:16pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit
27:17dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit
27:18quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi
27:19dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua
27:20rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam
27:21dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non
27:22accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau
27:23et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi
27:24ait tu es filius meus Esau respondit ego sum
27:25at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto
27:26dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi
27:27accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus
27:28det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini
27:29et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur
27:30vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau
27:31coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua
27:32dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau
27:33expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus
27:34auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi
27:35qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam
27:36at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem
27:37respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam
27:38cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret
27:39motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuper
27:40erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis
27:41oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum
27:42nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te
27:43nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran
27:44habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui
27:45et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die
27:46dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere
28:1vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan
28:2sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui
28:3Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum
28:4et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuo
28:5cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae
28:6videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan
28:7quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam
28:8probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus
28:9ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth
28:10igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran
28:11cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui iacebant et subponens capiti suo dormivit in eodem loco
28:12viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam
28:13et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo
28:14eritque germen tuum quasi pulvis terrae dilataberis ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae
28:15et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi
28:16cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam
28:17pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli
28:18surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper
28:19appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur
28:20vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum
28:21reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum
28:22et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi
29:1profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
29:2et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur
29:3morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
29:4dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran
29:5quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus
29:6sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo
29:7dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite
29:8qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
29:9adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat
29:10quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur
29:11et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit
29:12et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo
29:13qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris
29:14respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius
29:15dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias
29:16habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel
29:17sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu
29:18quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis
29:19respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me
29:20servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine
29:21dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam
29:22qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
29:23et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
29:24dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
29:25et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi
29:26respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias
29:27imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
29:28adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem
29:29cui pater servam Balam dederat
29:30tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis
29:31videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente
29:32quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
29:33rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon
29:34concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi
29:35quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere