3:1sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi
3:2cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur
3:3de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur
3:4dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini
3:5scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum
3:6vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit
3:7et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata
3:8et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi
3:9vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es
3:10qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me
3:11cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti
3:12dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi
3:13et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit serpens decepit me et comedi
3:14et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuae
3:15inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius
3:16mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui
3:17ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae
3:18spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae
3:19in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris
3:20et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset cunctorum viventium
3:21fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit eos
3:22et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum
3:23emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est
3:24eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae
4:1Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum
4:2rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola
4:3factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino
4:4Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius
4:5ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius
4:6dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua
4:7nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius
4:8dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum
4:9et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum
4:10dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra
4:11nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua
4:12cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram
4:13dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear
4:14ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me
4:15dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum
4:16egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden
4:17cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch
4:18porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech
4:19qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella
4:20genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum
4:21et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo
4:22Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma
4:23dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum
4:24septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies
4:25cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain
4:26sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini
5:1hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum
5:2masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt
5:3vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth
5:4et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias
5:5et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est
5:6vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos
5:7vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias
5:8et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est
5:9vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan
5:10post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias
5:11factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est
5:12vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
5:13et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias
5:14et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est
5:15vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared
5:16et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias
5:17et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est
5:18vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch
5:19et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias
5:20et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est
5:21porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam
5:22et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias
5:23et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni
5:24ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus
5:25vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech
5:26et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias
5:27et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est
5:28vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
5:29vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus
5:30vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias
5:31et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est
5:32Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth