THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Genesis (Author Moses)

33:1levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum

33:2et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos

33:3et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius

33:4currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit

33:5levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo

33:6et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt

33:7accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt

33:8quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo

33:9et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi

33:10dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius

33:11et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens

33:12ait gradiamur simul eroque socius itineris tui

33:13dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges

33:14praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir

33:15respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei

33:16reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir

33:17et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula

33:18transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum

33:19emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis

33:20et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel

34:1egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius

34:2quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem

34:3et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit

34:4et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem

34:5quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent

34:6egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob

34:7ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset

34:8locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem

34:9et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite

34:10et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam

34:11sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo

34:12augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem

34:13responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis

34:14non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos

34:15sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus

34:16tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus

34:17sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus

34:18placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius

34:19nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui

34:20ingressique portam urbis locuti sunt populo

34:21viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus

34:22unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes

34:23et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum

34:24adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus

34:25et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis

34:26Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam

34:27quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri

34:28oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant

34:29parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas

34:30quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea

34:31responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra

35:1interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum

35:2Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra

35:3surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei

35:4dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem

35:5cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes

35:6venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo

35:7aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum

35:8eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus

35:9apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei

35:10dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel

35:11dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur

35:12terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te

35:13et recessit ab eo

35:14ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum

35:15vocansque nomen loci Bethel

35:16egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel

35:17ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium

35:18egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae

35:19mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem

35:20erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem

35:21egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis

35:22cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim

35:23filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon

35:24filii Rahel Ioseph et Beniamin

35:25filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim

35:26filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae

35:27venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac

35:28et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum

35:29consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui

36:1hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom

36:2Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei

36:3Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth

36:4peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel

36:5Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan

36:6tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob

36:7divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum

36:8habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom

36:9hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir

36:10et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius

36:11fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez

36:12erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau

36:13filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau

36:14isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core

36:15hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez

36:16dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae

36:17hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau

36:18hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau

36:19isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom

36:20isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et Anan

36:21Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom

36:22facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham Thamna

36:23et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam

36:24et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui

36:25habuitque filium Disan et filiam Oolibama

36:26et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan

36:27hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham

36:28habuit autem filios Disan Hus et Aran

36:29isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana

36:30dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir

36:31reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii

36:32Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba

36:33mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra

36:34cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum

36:35hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith

36:36cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha

36:37hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth

36:38cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor

36:39isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab

36:40haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth

36:41dux Oolibama dux Ela dux Phinon

36:42dux Cenez dux Theman dux Mabsar

36:43dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.