THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Genesis (Author Moses)

37:1habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus

37:2et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo

37:3Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam

37:4videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui

37:5accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuit

37:6dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi

37:7putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum

37:8responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit

37:9aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me

37:10quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram

37:11invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat

37:12cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem

37:13dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente

37:14praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem

37:15invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret

37:16at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant greges

37:17dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain

37:18qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere

37:19et mutuo loquebantur ecce somniator venit

37:20venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua

37:21audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat

37:22non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo

37:23confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita

37:24miseruntque in cisternam quae non habebat aquam

37:25et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Aegyptum

37:26dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius

37:27melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius

37:28et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum

37:29reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum

37:30et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo

37:31tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt

37:32mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non

37:33quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph

37:34scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore

37:35congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu

37:36Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae

38:1eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram

38:2viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam

38:3quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her

38:4rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam

38:5tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit

38:6dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar

38:7fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est

38:8dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo

38:9ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur

38:10et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret

38:11quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui

38:12evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas

38:13nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves

38:14quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum

38:15quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur

38:16ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo

38:17dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris

38:18ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier

38:19et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus

38:20misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam

38:21interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix

38:22reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum

38:23ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam

38:24ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur

38:25quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus

38:26qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam

38:27instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens

38:28iste egreditur prior

38:29illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares

38:30postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara

39:1igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat

39:2fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui

39:3qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius

39:4invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant

39:5benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam

39:6nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu

39:7post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum

39:8qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua

39:9nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum

39:10huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum

39:11accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret

39:12et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras

39:13cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam

39:14vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem

39:15et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras

39:16in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum

39:17et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi

39:18cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras

39:19his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde

39:20tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus

39:21fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris

39:22qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat

39:23nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.