47:1ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen
47:2extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege
47:3quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri
47:4ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen
47:5dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te
47:6terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum
47:7post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi
47:8et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuae
47:9respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt
47:10et benedicto rege egressus est foras
47:11Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat Pharao
47:12et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis
47:13in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan
47:14e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis
47:15cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia
47:16quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis
47:17quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum
47:18veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus
47:19cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem
47:20emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni
47:21et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius
47:22praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas
47:23dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros
47:24ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris
47:25qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi
47:26ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit
47:27habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis
47:28et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum
47:29cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Aegypto
47:30sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti
47:31et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel Deum conversus ad lectuli caput
48:1his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater eius qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit
48:2dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui confortatus sedit in lectulo
48:3et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quae est in terra Chanaan benedixitque mihi
48:4et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam
48:5duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi
48:6reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis
48:7mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur Bethleem
48:8videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti
48:9respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis
48:10oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus
48:11dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuum
48:12cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit pronus in terram
48:13et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum
48:14qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat commutans manus
48:15benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem
48:16angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram
48:17videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse
48:18dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius
48:19qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes
48:20benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen
48:21et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum
48:22do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo
49:1vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis
49:2congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum
49:3Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio
49:4effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius
49:5Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia
49:6in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum
49:7maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
49:8Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui
49:9catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum
49:10non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
49:11ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum
49:12pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores
49:13Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem
49:14Isachar asinus fortis accubans inter terminos
49:15vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens
49:16Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel
49:17fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro
49:18salutare tuum expectabo Domine
49:19Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum
49:20Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
49:21Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis
49:22filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum
49:23sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula
49:24sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel
49:25Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae
49:26benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos
49:27Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia
49:28omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis
49:29et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei
49:30contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
49:31ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet
49:32
49:33finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum
50:1quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum
50:2praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem
50:3quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus
50:4et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis
50:5eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar
50:6dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es
50:7quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti
50:8domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen
50:9habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica
50:10veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies
50:11quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti
50:12fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis
50:13et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre
50:14reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre
50:15quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus
50:16mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur
50:17ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph
50:18veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus
50:19quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem
50:20vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos
50:21nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus
50:22et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis
50:23et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph
50:24quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob
50:25cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto
50:26mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto