THE HOLY BIBLE Vulgate

Prophecy of Habacuc (Author Habacuc)

1:1onus quod vidit Abacuc propheta

1:2usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis

1:3quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior

1:4propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum

1:5aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur

1:6quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua

1:7horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur

1:8leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum

1:9omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem

1:10et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam

1:11tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui

1:12numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum

1:13mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se

1:14et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem

1:15totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit

1:16propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus

1:17propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet

2:1super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me

2:2et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum

2:3quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit

2:4ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet

2:5et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos

2:6numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum

2:7numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis

2:8quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae civitatis et omnium habitantium in ea

2:9vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali

2:10cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua

2:11quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit

2:12vae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat urbem in iniquitate

2:13numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient

2:14quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquae operientes mare

2:15vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius

2:16repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam

2:17quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et civitatis et omnium habitantium in ea

2:18quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta

2:19vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius

2:20Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra

3:1oratio Abacuc prophetae pro ignorationibus

3:2Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiae recordaberis

3:3Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit caelos gloria eius et laudis eius plena est terra

3:4splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius

3:5ante faciem eius ibit mors et egredietur diabolus ante pedes eius

3:6stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes saeculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis eius

3:7pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae turbabuntur pelles terrae Madian

3:8numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua quia ascendes super equos tuos et quadrigae tuae salvatio

3:9suscitans suscitabis arcum tuum iuramenta tribubus quae locutus es semper fluvios scindes terrae

3:10viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit

3:11sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae

3:12in fremitu conculcabis terram in furore obstupefacies gentes

3:13egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo tuo percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum usque ad collum semper

3:14maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius venientibus ut turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito

3:15viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum

3:16audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum

3:17ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus olivae et arva non adferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus

3:18ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Iesu meo

3:19Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.