THE HOLY BIBLE Vulgate

The Epistle of St. Paul to the Hebrews (Author Paul)

1:1multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis

1:2novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula

1:3qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis

1:4tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit

1:5cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium

1:6et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei

1:7et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis

1:8ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui

1:9dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis

1:10et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli

1:11ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent

1:12et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient

1:13ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

1:14nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis

2:1propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus

2:2si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem

2:3quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est

2:4contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem

2:5non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur

2:6testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum

2:7minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum

2:8omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei

2:9eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem

2:10decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare

2:11qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens

2:12nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te

2:13et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus

2:14quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum

2:15et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti

2:16nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit

2:17unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi

2:18in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari

3:1unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum

3:2qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius

3:3amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam

3:4omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus

3:5et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant

3:6Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus

3:7quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis

3:8nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto

3:9ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea

3:10quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas

3:11sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam

3:12videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo

3:13sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati

3:14participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus

3:15dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione

3:16quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen

3:17quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto

3:18quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt

3:19et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem

4:1timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse

4:2etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt

4:3ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis

4:4dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis

4:5et in isto rursum si introibunt in requiem meam

4:6quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem

4:7iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra

4:8nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die

4:9itaque relinquitur sabbatismus populo Dei

4:10qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus

4:11festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum

4:12vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis

4:13et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo

4:14habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem

4:15non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato

4:16adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.