5:1omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis
5:2qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate
5:3et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis
5:4nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron
5:5sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te
5:6quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
5:7qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia
5:8et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est oboedientiam
5:9et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae
5:10appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech
5:11de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum
5:12etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo
5:13omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est
5:14perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali
6:1quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum
6:2baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni
6:3et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
6:4inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
6:5gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi
6:6et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes
6:7terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo
6:8proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem
6:9confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur
6:10non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis
6:11cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem
6:12ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones
6:13Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum
6:14dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te
6:15et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
6:16homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum
6:17in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum
6:18ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem
6:19quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis
6:20ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum
7:1hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
7:2cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
7:3sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum
7:4intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha
7:5et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
7:6cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
7:7sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur
7:8et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit
7:9et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est
7:10adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech
7:11si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici
7:12translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat
7:13in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit
7:14manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
7:15et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos
7:16qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis
7:17contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
7:18reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem
7:19nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum
7:20et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt
7:21hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum
7:22in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
7:23et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere
7:24hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium
7:25unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
7:26talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus
7:27qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo
7:28lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum