8:1capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis
8:2sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo
8:3omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat
8:4si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera
8:5qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte
8:6nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum est
8:7nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur
8:8vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novum
8:9non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus
8:10quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum
8:11et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum
8:12quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor
8:13dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum est
9:1habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare
9:2tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta
9:3post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum
9:4aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti
9:5superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula
9:6his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes
9:7in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia
9:8hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum
9:9quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem
9:10solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis
9:11Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis
9:12neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa
9:13si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis
9:14quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi
9:15et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis
9:16ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris
9:17testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est
9:18unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est
9:19lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit
9:20dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus
9:21etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit
9:22et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio
9:23necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis
9:24non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis
9:25neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno
9:26alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit
9:27et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium
9:28sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem
10:1umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere
10:2alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati
10:3sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
10:4inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata
10:5ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi
10:6holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
10:7tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam
10:8superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur
10:9tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat
10:10in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel
10:11et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata
10:12hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei
10:13de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius
10:14una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos
10:15contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit
10:16hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas
10:17et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius
10:18ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato
10:19habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi
10:20quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam
10:21et sacerdotem magnum super domum Dei
10:22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda
10:23teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit
10:24et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum
10:25non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem
10:26voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia
10:27terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios
10:28irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur
10:29quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit
10:30scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum
10:31horrendum est incidere in manus Dei viventis
10:32rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum
10:33et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti
10:34nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam
10:35nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem
10:36patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem
10:37adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit
10:38iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae
10:39nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae