THE HOLY BIBLE Vulgate

Prophecy of Osee (Author Osee)

1:1verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel

1:2principium loquendi Dominum in Osee et dixit Dominus ad Osee vade sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum quia fornicans fornicabitur terra a Domino

1:3et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim et concepit et peperit filium

1:4et dixit Dominus ad eum voca nomen eius Hiezrahel quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezrahel super domum Hieu et quiescere faciam regnum domus Israhel

1:5et in illa die conteram arcum Israhel in valle Hiezrahel

1:6et concepit adhuc et peperit filiam et dixit ei voca nomen eius Absque misericordia quia non addam ultra misereri domui Israhel sed oblivione obliviscar eorum

1:7et domui Iuda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus

1:8et ablactavit eam quae erat absque misericordia et concepit et peperit filium

1:9et dixit voca nomen eius Non populus meus quia vos non populus meus et ego non ero vester

1:10et erit numerus filiorum Israhel quasi harena maris quae sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis

1:11et congregabuntur filii Iuda et filii Israhel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra quia magnus dies Hiezrahel

2:1dicite fratribus vestris Populus meus et sorori vestrae Misericordiam consecuta

2:2iudicate matrem vestram iudicate quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir eius auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum

2:3ne forte expoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram inviam et interficiam eam siti

2:4et filiorum illius non miserebor quoniam filii fornicationum sunt

2:5quia fornicata est mater eorum confusa est quae concepit eos quia dixit vadam post amatores meos qui dant panes mihi et aquas meas lanam meam et linum meum oleum meum et potum meum

2:6propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria et semitas suas non inveniet

2:7et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quaeret eos et non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc

2:8et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum quae fecerunt Baal

2:9idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum quae operiebant ignominiam eius

2:10et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius et vir non eruet eam de manu mea

2:11et cessare faciam omne gaudium eius sollemnitatem eius neomeniam eius sabbatum eius et omnia festa tempora eius

2:12et corrumpam vineam eius et ficum eius de quibus dixit mercedes hae meae sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in saltu et comedet illam bestia agri

2:13et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus

2:14propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius

2:15et dabo ei vinitores eius ex eodem loco et vallem Achor ad aperiendam spem et canet ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti

2:16et erit in die illo ait Dominus vocabit me Vir meus et non vocabit me ultra Baali

2:17et auferam nomina Baalim de ore eius et non recordabitur ultra nominis eorum

2:18et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae et arcum et gladium et bellum conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiter

2:19et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus

2:20et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus

2:21et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam caelos et illi exaudient terram

2:22et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et haec exaudient Hiezrahel

2:23et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius quae fuit absque misericordia et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu

3:1et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israhel et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum

3:2et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei

3:3et dixi ad eam dies multos expectabis me non fornicaberis et non eris viro sed et ego expectabo te

3:4quia dies multos sedebunt filii Israhel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin

3:5et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum

4:1audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra

4:2maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit

4:3propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur

4:4verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti

4:5et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam

4:6conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego

4:7secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo

4:8peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum

4:9et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei

4:10et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo

4:11fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor

4:12populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo

4:13super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt

4:14non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit

4:15si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus

4:16quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine

4:17particeps idolorum Ephraim dimitte eum

4:18separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius

4:19ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.