11:1sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum
11:2vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant
11:3et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos
11:4in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur
11:5non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti
11:6coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorum
11:7et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur
11:8quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea
11:9non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem
11:10post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris
11:11et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus
11:12circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis
12:1Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat
12:2iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei
12:3in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo
12:4et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum
12:5et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius
12:6et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper
12:7Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit
12:8et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi
12:9et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis
12:10et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum
12:11si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri
12:12fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavit
12:13in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est
12:14ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus
13:1loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est
13:2et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes
13:3idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario
13:4ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me
13:5ego cognovi te in deserto in terra solitudinis
13:6iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei
13:7et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum
13:8occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos
13:9perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum
13:10ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes
13:11dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea
13:12conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius
13:13dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum
13:14de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis
13:15quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis
13:16pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur
14:1convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua
14:2tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum
14:3Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli
14:4sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo
14:5ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani
14:6ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani
14:7convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
14:8Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est
14:9quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis