THE HOLY BIBLE Vulgate

Prophecy of Osee (Author Osee)

5:1audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor

5:2et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum

5:3ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel

5:4non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt

5:5et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis

5:6in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis

5:7in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis

5:8clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin

5:9Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem

5:10facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam

5:11calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem

5:12et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda

5:13et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum

5:14quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat

5:15vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam

6:1in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad Dominum

6:2quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos

6:3vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae

6:4quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens

6:5propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredientur

6:6quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta

6:7ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in me

6:8Galaad civitas operantium idolum subplantata sanguine

6:9et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati sunt

6:10in domo Israhel vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israhel

6:11sed et Iuda pone messem tibi cum convertero captivitatem populi mei

7:1cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris

7:2et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt

7:3in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes

7:4omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum

7:5dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribus

7:6quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammae

7:7omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me

7:8Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur

7:9comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit

7:10et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his

7:11et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt

7:12et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem coetus eorum

7:13vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia

7:14et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me

7:15et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt malitiam

7:16reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista subsannatio eorum in terra Aegypti



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.