THE HOLY BIBLE Vulgate

Prophecy of Osee (Author Osee)

8:1in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt

8:2me invocabunt Deus meus cognovimus te Israhel

8:3proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eum

8:4ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent

8:5proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari

8:6quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae

8:7quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam

8:8devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum

8:9quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera dederunt amatoribus

8:10sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum

8:11quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae in delictum

8:12scribam ei multiplices leges meas quae velut alienae conputatae sunt

8:13hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur

8:14et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius

9:1noli laetari Israhel noli exultare sicut populi quia fornicatus es a Deo tuo dilexisti mercedem super omnes areas tritici

9:2area et torcular non pascet eos et vinum mentietur eis

9:3non habitabunt in terra Domini reversus est Ephraim Aegyptum et in Assyriis pollutum comedit

9:4non libabunt Domino vinum et non placebunt ei sacrificia eorum quasi panis lugentium omnes qui comedunt eum contaminabuntur quia panis eorum animae ipsorum non intrabit in domum Domini

9:5quid facietis in die sollemni in die festivitatis Domini

9:6ecce enim profecti sunt a vastitate Aegyptus congregavit eos Memphis sepeliet eos desiderabile argenti eorum urtica hereditabit lappa in tabernaculis eorum

9:7venerunt dies visitationis venerunt dies retributionis scitote Israhel stultum prophetam insanum virum spiritalem propter multitudinem iniquitatis tuae et multitudo amentiae

9:8speculator Ephraim cum Deo meo propheta laqueus ruinae super omnes vias eius insania in domo Dei eius

9:9profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum

9:10quasi uvas in deserto inveni Israhel quasi prima poma ficulneae in cacumine eius vidi patres eorum ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et abalienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt

9:11Ephraim quasi avis avolavit gloria eorum a partu et ab utero et a conceptu

9:12quod si et enutrierint filios suos absque liberis eos faciam in hominibus sed et vae eis cum recessero ab eis

9:13Ephraim ut vidi Tyrus erat fundata in pulchritudine et Ephraim educit ad interfectorem filios suos

9:14da eis Domine quid dabis eis da eis vulvam sine liberis et ubera arentia

9:15omnes nequitiae eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos non addam ut diligam eos omnes principes eorum recedentes

9:16percussus est Ephraim radix eorum exsiccata est fructum nequaquam facient quod si et genuerint interficiam amantissima uteri eorum

9:17abiciet eos Deus meus quia non audierunt eum et erunt vagi in nationibus

10:1vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris

10:2divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum

10:3quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis

10:4loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri

10:5vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eo

10:6siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua

10:7transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae

10:8et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos

10:9ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis

10:10iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas

10:11Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob

10:12seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiam

10:13arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum

10:14consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisa

10:15sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.