THE HOLY BIBLE Vulgate

Prophecy of Isaias (Author Isaias)

10:1vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt

10:2ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent causae humilium populi mei ut essent viduae praeda eorum et pupillos diriperent

10:3quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram

10:4ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis super omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

10:5vae Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum indignatio mea

10:6ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum

10:7ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum

10:8dicet enim

10:9numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria

10:10quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria

10:11numquid non sicut feci Samariae et idolis eius sic faciam Hierusalem et simulacris eius

10:12et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius

10:13dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes

10:14et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret

10:15numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est

10:16propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis

10:17et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma et succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una

10:18et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus

10:19et reliquiae ligni saltus eius pro paucitate numerabuntur et puer scribet eos

10:20et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii qui fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israhel in veritate

10:21reliquiae convertentur reliquiae inquam Iacob ad Deum fortem

10:22si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam

10:23consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae

10:24propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Aegypti

10:25adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum

10:26et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Aegypti

10:27et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et iugum eius de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei

10:28veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua

10:29transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit

10:30hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula Anathoth

10:31migravit Medemena habitatores Gebim confortamini

10:32adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem

10:33ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur

10:34et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet

11:1et egredietur virga de radice Iesse et flos de radice eius ascendet

11:2et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis

11:3et replebit eum spiritus timoris Domini non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet

11:4sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium

11:5et erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renis eius

11:6habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos

11:7vitulus et ursus pascentur simul requiescent catuli eorum et leo quasi bos comedet paleas

11:8et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet

11:9non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquae maris operientes

11:10in die illa radix Iesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum

11:11et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et ab Aegypto et a Fetros et ab Aethiopia et ab Aelam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris

11:12et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israhel et dispersos Iuda colliget a quattuor plagis terrae

11:13et auferetur zelus Ephraim et hostes Iuda peribunt Ephraim non aemulabitur Iudam et Iudas non pugnabit contra Ephraim

11:14et volabunt in umeros Philisthim per mare simul praedabuntur filios orientis Idumea et Moab praeceptum manus eorum et filii Ammon oboedientes erunt

11:15et desolabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super Flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calciati

11:16et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis sicut fuit Israhel in die qua ascendit de terra Aegypti

12:1et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me

12:2ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem

12:3haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris

12:4et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius

12:5cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra

12:6exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.