THE HOLY BIBLE Vulgate

Prophecy of Isaias (Author Isaias)

13:1onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos

13:2super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces

13:3ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea

13:4vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli

13:5venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram

13:6ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet

13:7propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet

13:8et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum

13:9ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea

13:10quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo

13:11et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo

13:12pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo

13:13super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius

13:14et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient

13:15omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio

13:16infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur

13:17ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint

13:18sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum

13:19et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram

13:20non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi

13:21sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi

13:22et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis

14:1prope est ut veniat tempus eius et dies eius non elongabuntur miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israhel et requiescere eos faciet super humum suam adiungetur advena ad eos et adherebit domui Iacob

14:2et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum et possidebit eos domus Israhel super terram Domini in servos et ancillas et erunt capientes eos qui se ceperant et subicient exactores suos

14:3et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura qua ante servisti

14:4sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices quomodo cessavit exactor quievit tributum

14:5contrivit Dominus baculum impiorum virgam dominantium

14:6caedentem populos in indignatione plaga insanabili subicientem in furore gentes persequentem crudeliter

14:7conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit

14:8abietes quoque laetatae sunt super te et cedri Libani ex quo dormisti non ascendit qui succidat nos

14:9infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantas omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum

14:10universi respondebunt et dicent tibi et tu vulneratus es sicut nos nostri similis effectus es

14:11detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes

14:12quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris corruisti in terram qui vulnerabas gentes

14:13qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis

14:14ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo

14:15verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci

14:16qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna

14:17qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit vinctis eius non aperuit carcerem

14:18omnes reges gentium universi dormierunt in gloria vir in domo sua

14:19tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci quasi cadaver putridum

14:20non habebis consortium neque cum eis in sepultura tu enim terram disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in aeternum semen pessimorum

14:21praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem orbis civitatum

14:22et consurgam super eos dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem ait Dominus

14:23et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum et scopabo eam in scopa terens dicit Dominus exercituum

14:24iuravit Dominus exercituum dicens si non ut putavi ita erit et quomodo mente tractavi

14:25sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et onus illius ab umero eorum tolletur

14:26hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et haec est manus extenta super universas gentes

14:27Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare et manus eius extenta et quis avertet eam

14:28in anno quo mortuus est rex Ahaz factum est onus istud

14:29ne laeteris Philisthea omnis tu quoniam comminuta est virga percussoris tui de radice enim colubri egredietur regulus et semen eius absorbens volucrem

14:30et pascentur primogeniti pauperum et pauperes fiducialiter requiescent et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam

14:31ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis ab aquilone enim fumus venit et non est qui effugiat agmen eius

14:32et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi eius

15:1onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit

15:2ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur

15:3in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in plateis eius omnis ululat descendit in fletum

15:4clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi

15:5cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt

15:6aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit

15:7secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos

15:8quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eius

15:9quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.