22:1onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta
22:2clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello
22:3cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt
22:4propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei
22:5dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem
22:6et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus
22:7et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta
22:8et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus
22:9et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae sunt et congregastis aquas piscinae inferioris
22:10et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum
22:11et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis
22:12et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci
22:13et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur
22:14et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum
22:15haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi
22:16quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi
22:17ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te
22:18coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tui
22:19et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te
22:20et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciae
22:21et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda
22:22et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat
22:23et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriae domui patris sui
22:24et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum
22:25in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est
23:1onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis
23:2tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te
23:3in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium
23:4erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines
23:5cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro
23:6transite maria ululate qui habitatis in insula
23:7numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum
23:8quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae
23:9Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae
23:10transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi
23:11manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius
23:12et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi
23:13ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam
23:14ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra
23:15et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis
23:16sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit
23:17et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae
23:18et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem
24:1ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius
24:2et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet
24:3dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc
24:4luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae
24:5et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum
24:6propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci
24:7luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde
24:8cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae
24:9cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam
24:10adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunte
24:11clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae
24:12relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas
24:13quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia
24:14hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari
24:15propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel
24:16a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt
24:17formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae
24:18et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae
24:19confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra
24:20agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat
24:21et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram
24:22et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur
24:23et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus