THE HOLY BIBLE Vulgate

Prophecy of Isaias (Author Isaias)

31:1vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multae sunt et super equitibus quia praevalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israhel et Dominum non requisierunt

31:2ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem

31:3Aegyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui praestatur auxilium simulque omnes consumentur

31:4quia haec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut proelietur super montem Sion et super collem eius

31:5sicut aves volantes sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans

31:6convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israhel

31:7in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum

31:8et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis vorabit eum et fugiet non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt

31:9et fortitudo eius a terrore transibit et pavebunt fugientes principes eius dixit Dominus cuius ignis est in Sion et caminus eius in Hierusalem

32:1ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt

32:2et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta

32:3non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt

32:4et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane

32:5non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior

32:6stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat

32:7fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium

32:8princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit

32:9mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum

32:10post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet

32:11obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros

32:12super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili

32:13super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis

32:14domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum

32:15donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur

32:16et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit

32:17et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum

32:18et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta

32:19grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas

32:20beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini

33:1vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris

33:2Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis

33:3a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersae sunt gentes

33:4et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo

33:5magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia

33:6et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius

33:7ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt

33:8dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines

33:9luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus

33:10nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor

33:11concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos

33:12et erunt populi quasi de incendio cinis spinae congregatae igni conburentur

33:13audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam

33:14conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis

33:15qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum

33:16iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt

33:17regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de longe

33:18cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum

33:19populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est sapientia

33:20respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur

33:21quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum

33:22Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos

33:23laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum multarum claudi diripient rapinam

33:24nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.