THE HOLY BIBLE Vulgate

Prophecy of Isaias (Author Isaias)

40:1consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester

40:2loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis

40:3vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri

40:4omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas

40:5et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est

40:6vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri

40:7exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus

40:8exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum

40:9super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester

40:10ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo

40:11sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit

40:12quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera

40:13quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi

40:14cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi

40:15ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt ecce insulae quasi pulvis exiguus

40:16et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia eius non sufficient ad holocaustum

40:17omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei

40:18cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei

40:19numquid sculptile conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud et lamminis argenteis argentarius

40:20forte lignum et inputribile elegit artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur

40:21numquid non scietis numquid non audietis numquid non adnuntiatum est ab initio vobis numquid non intellexistis fundamenta terrae

40:22qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum

40:23qui dat secretorum scrutatores quasi non sint iudices terrae velut inane fecit

40:24et quidem neque plantatos neque satos neque radicato in terra trunco eorum repente flavit in eos et aruerunt et turbo quasi stipulam auferet eos

40:25et cui adsimilastis me et adaequastis dicit Sanctus

40:26levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit haec qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum reliquum fuit

40:27quare dicis Iacob et loqueris Israhel abscondita est via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum transibit

40:28numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius

40:29qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat

40:30deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate cadent

40:31qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient

41:1taceant ad me insulae et gentes mutent fortitudinem accedant et tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus

41:2quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio eius sicut stipulam vento raptam arcui eius

41:3persequetur eos transibit in pace semita in pedibus eius non apparebit

41:4quis haec operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum

41:5viderunt insulae et timuerunt extrema terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt

41:6unusquisque proximo suo auxiliatur et fratri suo dicit confortare

41:7confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis ut non moveatur

41:8et tu Israhel serve meus Iacob quem elegi semen Abraham amici mei

41:9in quo adprehendi te ab extremis terrae et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te

41:10ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei

41:11ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi

41:12quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te

41:13quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te

41:14noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israhel

41:15ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones

41:16ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis

41:17egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos

41:18aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum

41:19dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivae ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul

41:20ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israhel creavit illud

41:21prope facite iudicium vestrum dicit Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Iacob

41:22accedant et nuntient nobis quaecumque ventura sunt priora quae fuerint nuntiate et ponemus cor nostrum et sciemus novissima eorum et quae ventura sunt indicate nobis

41:23adnuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul

41:24ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est abominatio est qui elegit vos

41:25suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans humum

41:26quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut dicamus iustus es non est neque adnuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros

41:27primus ad Sion dicet ecce adsunt et Hierusalem evangelistam dabo

41:28et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum

41:29ecce omnes iniusti et vana opera eorum ventus et inane simulacra eorum

42:1ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet

42:2non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eius

42:3calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudicium

42:4non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt

42:5haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam

42:6ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium

42:7ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris

42:8ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus

42:9quae prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam

42:10cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum

42:11sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt

42:12ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt

42:13Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur

42:14tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul

42:15desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam

42:16et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta haec verba feci eis et non dereliqui eos

42:17conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri

42:18surdi audite et caeci intuemini ad videndum

42:19quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus Domini

42:20qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audies

42:21et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret legem et extolleret

42:22ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde

42:23quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura

42:24quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius

42:25et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.