43:1et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu
43:2cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te
43:3quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro te
43:4ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua
43:5noli timere quoniam tecum ego sum ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te
43:6dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae
43:7et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eum
43:8educ foras populum caecum et oculos habentem surdum et aures ei sunt
43:9omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant vere
43:10vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit
43:11ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvator
43:12ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus
43:13et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illud
43:14haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes
43:15ego Dominus Sanctus vester creans Israhel Rex vester
43:16haec dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam
43:17qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti sunt
43:18ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini
43:19ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina
43:20glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo
43:21populum istum formavi mihi laudem meam narrabit
43:22non me invocasti Iacob nec laborasti in me Israhel
43:23non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem tibi praebui in ture
43:24non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis
43:25ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor
43:26reduc me in memoriam et iudicemur simul narra si quid habes ut iustificeris
43:27pater tuus primus peccavit et interpretes tui praevaricati sunt in me
43:28et contaminavi principes sanctos dedi ad internicionem Iacob et Israhel in blasphemiam
44:1et nunc audi Iacob serve meus et Israhel quem elegi
44:2haec dicit Dominus faciens et formans te ab utero auxiliator tuus noli timere serve meus Iacob et Rectissime quem elegi
44:3effundam enim aquas super sitientem et fluenta super aridam effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam
44:4et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas
44:5iste dicet Domini ego sum et ille vocabit in nomine Iacob et hic scribet manu sua Domino et in nomine Israhel adsimilabitur
44:6haec dicit Dominus rex Israhel et redemptor eius Dominus exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non est deus
44:7quis similis mei vocet et adnuntiet et ordinem exponat mihi ex quo constitui populum antiquum ventura et quae futura sunt adnuntient eis
44:8nolite timere neque conturbemini ex tunc audire te feci et adnuntiavi vos estis testes mei numquid est deus absque me et formator quem ego non noverim
44:9plastae idoli omnes nihil sunt et amantissima eorum non proderunt eis ipsi sunt testes eorum quia non vident neque intellegunt ut confundantur
44:10quis formavit deum et sculptile conflavit ad nihil utile
44:11ecce omnes participes eius confundentur fabri enim sunt ex hominibus convenient omnes stabunt et pavebunt et confundentur simul
44:12faber ferrarius lima operatus est in prunis et in malleis formavit illud et operatus est in brachio fortitudinis suae esuriet et deficiet non bibet aquam et lassescet
44:13artifex lignarius extendit normam formavit illud in runcina fecit illud in angularibus et in circino tornavit illud et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo
44:14succidit cedros tulit ilicem et quercum quae steterat inter ligna saltus plantavit pinum quam pluvia nutrivit
44:15et facta est hominibus in focum sumpsit ex eis et calefactus est et succendit et coxit panes de reliquo autem operatus est deum et adoravit fecit sculptile et curvatus est ante illud
44:16medium eius conbusit igni et de medio eius carnes comedit coxit pulmentum et saturatus est et calefactus est et dixit va calefactus sum vidi focum
44:17reliquum autem eius deum fecit sculptile sibi curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia deus meus es tu
44:18nescierunt neque intellexerunt lutati enim sunt ne videant oculi eorum et ne intellegant corde suo
44:19non recogitant in mente sua neque cognoscunt neque sentiunt ut dicant medietatem eius conbusi igne et coxi super carbones eius panes coxi carnes et comedi et de reliquo eius idolum faciam ante truncum ligni procidam
44:20pars eius cinis est cor insipiens adoravit illud et non liberabit animam suam neque dicet forte mendacium est in dextera mea
44:21memento horum Iacob et Israhel quoniam servus meus es tu formavi te servus meus es tu Israhel non oblivisceris mei
44:22delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua revertere ad me quoniam redemi te
44:23laudate caeli quoniam fecit Dominus iubilate extrema terrae resonate montes laudationem saltus et omne lignum eius quoniam redemit Dominus Iacob et Israhel gloriabitur
44:24haec dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero ego sum Dominus faciens omnia extendens caelos solus stabiliens terram et nullus mecum
44:25irrita faciens signa divinorum et ariolos in furorem vertens convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam faciens
44:26suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum suorum conplens qui dico Hierusalem habitaberis et civitatibus Iuda aedificabimini et deserta eius suscitabo
44:27qui dico profundo desolare et flumina tua arefaciam
44:28qui dico Cyro pastor meus es et omnem voluntatem meam conplebis qui dico Hierusalem aedificaberis et templo fundaberis
45:1haec dicit Dominus christo meo Cyro cuius adprehendi dexteram ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo ianuas et portae non cludentur
45:2ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo portas aereas conteram et vectes ferreos confringam
45:3et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israhel
45:4propter servum meum Iacob et Israhel electum meum et vocavi te in nomine tuo adsimilavi te et non cognovisti me
45:5ego Dominus et non est amplius extra me non est deus accinxi te et non cognovisti me
45:6ut sciant hii qui ab ortu solis et qui ab occidente quoniam absque me non est ego Dominus et non est alter
45:7formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans malum ego Dominus faciens omnia haec
45:8rorate caeli desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra et germinet salvatorem et iustitia oriatur simul ego Dominus creavi eum
45:9vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est
45:10vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis
45:11haec dicit Dominus Sanctus Israhel plastes eius ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandastis mihi
45:12ego feci terram et hominem super eam creavi ego manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi
45:13ego suscitavi eum ad iustitiam et omnes vias eius dirigam ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum
45:14haec dicit Dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus
45:15vere tu es Deus absconditus Deus Israhel salvator
45:16confusi sunt et erubuerunt omnes simul abierunt in confusione fabricatores errorum
45:17Israhel salvatus est in Domino salute aeterna non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi
45:18quia haec dicit Dominus creans caelos ipse Deus formans terram et faciens eam ipse plastes eius non in vanum creavit eam ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius
45:19non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso non dixi semini Iacob frustra quaerite me ego Dominus loquens iustitiam adnuntians recta
45:20congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem
45:21adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me Deus iustus et salvans non est praeter me
45:22convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego Deus et non est alius
45:23in memet ipso iuravi egredietur de ore meo iustitiae verbum et non revertetur quia mihi curvabunt omnia genu et iurabit omnis lingua
45:24ergo in Domino dicet meae sunt iustitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei
45:25in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israhel