THE HOLY BIBLE Vulgate

Prophecy of Isaias (Author Isaias)

7:1et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham filii Oziae regis Iuda ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum contra eam et non potuerunt debellare eam

7:2et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor eius et cor populi eius sicut moventur ligna silvarum a facie venti

7:3et dixit Dominus ad Isaiam egredere in occursum Ahaz tu et qui derelictus est Iasub filius tuus ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis

7:4et dices ad eum vide ut sileas noli timere et cor tuum ne formidet a duobus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin et Syriae et filii Romeliae

7:5eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et filius Romeliae dicentes

7:6ascendamus ad Iudam et suscitemus eum et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel

7:7haec dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud

7:8sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus

7:9et caput Ephraim Samaria et caput Samariae filius Romeliae si non credideritis non permanebitis

7:10et adiecit Dominus loqui ad Ahaz dicens

7:11pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra

7:12et dixit Ahaz non petam et non temptabo Dominum

7:13et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo

7:14propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel

7:15butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum

7:16quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum

7:17adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege Assyriorum

7:18et erit in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti et api quae est in terra Assur

7:19et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus

7:20in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam

7:21et erit in die illa nutriet homo vaccam boum et duas oves

7:22et prae ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae

7:23et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres erunt

7:24cum sagittis et arcu ingredientur illuc vepres enim et spinae erunt in universa terra

7:25et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris

8:1et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare

8:2et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae

8:3et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari

8:4quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum

8:5et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens

8:6pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae

8:7propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius

8:8et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel

8:9congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini

8:10inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus

8:11haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens

8:12non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis

8:13Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester

8:14et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem

8:15et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur

8:16liga testimonium signa legem in discipulis meis

8:17et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum

8:18ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion

8:19et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis

8:20ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux

8:21et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum

8:22et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua

9:1primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium

9:2populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis

9:3multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia

9:4iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian

9:5quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis

9:6parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis

9:7multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

9:8verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israhel

9:9et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes

9:10lateres ceciderunt sed quadris lapidibus aedificabimus sycomoros succiderunt sed cedros inmutabimus

9:11et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos eius in tumultum vertet

9:12Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

9:13et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt

9:14et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et refrenantem die una

9:15longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est

9:16et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur praecipitati

9:17propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

9:18succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi

9:19in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet

9:20et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam

9:21in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.