THE HOLY BIBLE Vulgate

The Catholic Epistle of St. James the Apostle (Author James)

1:1Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem

1:2omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis

1:3scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur

1:4patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes

1:5si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei

1:6postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur

1:7non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino

1:8vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis

1:9glorietur autem frater humilis in exaltatione sua

1:10dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit

1:11exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet

1:12beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se

1:13nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat

1:14unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus

1:15dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem

1:16nolite itaque errare fratres mei dilectissimi

1:17omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio

1:18voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius

1:19scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram

1:20ira enim viri iustitiam Dei non operatur

1:21propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras

1:22estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos

1:23quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo

1:24consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit

1:25qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit

1:26si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio

1:27religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo

2:1fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae

2:2etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu

2:3et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum

2:4nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum

2:5audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se

2:6vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia

2:7nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos

2:8si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis

2:9si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores

2:10quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus

2:11qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis

2:12sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari

2:13iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio

2:14quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum

2:15si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano

2:16dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit

2:17sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam

2:18sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam

2:19tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt

2:20vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est

2:21Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare

2:22vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est

2:23et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est

2:24videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum

2:25similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens

2:26sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.