3:1nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis
3:2in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus
3:3si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus
3:4ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit
3:5ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit
3:6et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna
3:7omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana
3:8linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero
3:9in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt
3:10ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri
3:11numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam
3:12numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam
3:13quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae
3:14quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem
3:15non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica
3:16ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum
3:17quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione
3:18fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem
4:1unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris
4:2concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis
4:3petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis
4:4adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur
4:5aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis
4:6maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
4:7subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis
4:8adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo
4:9miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem
4:10humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos
4:11nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex
4:12unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum
4:13ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus
4:14qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur
4:15pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud
4:16nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est
4:17scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi
5:1age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis
5:2divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt
5:3aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus
5:4ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit
5:5epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis
5:6addixistis occidistis iustum non resistit vobis
5:7patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum
5:8patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit
5:9nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit
5:10exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini
5:11ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator
5:12ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis
5:13tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat
5:14infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini
5:15et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei
5:16confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua
5:17Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex
5:18et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum
5:19fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum
5:20scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum