11:1respondens autem Sophar Naamathites dixit
11:2numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur
11:3tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis
11:4dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo
11:5atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi
11:6ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua
11:7forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies
11:8excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces
11:9longior terrae mensura eius et latior mari
11:10si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei
11:11ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat
11:12vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat
11:13tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
11:14si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia
11:15tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis
11:16miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis
11:17et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
11:18et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies
11:19requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi
11:20oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae
12:1respondens autem Iob dixit
12:2ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia
12:3et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat
12:4qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas
12:5lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum
12:6abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum
12:7nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi
12:8loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris
12:9quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit
12:10in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis
12:11nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem
12:12in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia
12:13apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam
12:14si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat
12:15si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram
12:16apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur
12:17adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem
12:18balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum
12:19ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat
12:20commutans labium veracium et doctrinam senum auferens
12:21effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans
12:22qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis
12:23qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet
12:24qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium
12:25palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios
13:1ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula
13:2secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum
13:3sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio
13:4prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum
13:5atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes
13:6audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite
13:7numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos
13:8numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini
13:9aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis
13:10ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis
13:11statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos
13:12memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae
13:13tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit
13:14quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis
13:15etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam
13:16et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita
13:17audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris
13:18si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar
13:19quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor
13:20duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar
13:21manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat
13:22et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi
13:23quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi
13:24cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum
13:25contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris
13:26scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae
13:27posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti
13:28qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea