14:1homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis
14:2quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet
14:3et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium
14:4quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es
14:5breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt
14:6recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius
14:7lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant
14:8si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius
14:9ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est
14:10homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est
14:11quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat
14:12sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo
14:13quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
14:14putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea
14:15vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram
14:16tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis
14:17signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam
14:18mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo
14:19lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes
14:20roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum
14:21sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget
14:22attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit
15:1respondens autem Eliphaz Themanites dixit
15:2numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum
15:3arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit
15:4quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo
15:5docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium
15:6condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi
15:7numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus
15:8numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia
15:9quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus
15:10et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui
15:11numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent
15:12quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos
15:13quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones
15:14quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere
15:15ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius
15:16quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem
15:17ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi
15:18sapientes confitentur et non abscondunt patres suos
15:19quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos
15:20cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius
15:21sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur
15:22non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium
15:23cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies
15:24terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium
15:25tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est
15:26cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est
15:27operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet
15:28habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae
15:29non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam
15:30non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui
15:31non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit
15:32antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet
15:33laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum
15:34congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt
15:35concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos
16:1respondens autem Iob dixit
16:2audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis
16:3numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris
16:4poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos
16:5roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
16:6sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me
16:7nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei
16:8rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
16:9collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est
16:10aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis
16:11conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
16:12ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
16:13circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea
16:14concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
16:15saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
16:16facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
16:17haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
16:18terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus
16:19ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis
16:20verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
16:21atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo
16:22ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo
17:1spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum
17:2non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus
17:3libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me
17:4cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur
17:5praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient
17:6posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis
17:7caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt
17:8stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur
17:9et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem
17:10igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem
17:11dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum
17:12noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem
17:13si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum
17:14putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus
17:15ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat
17:16in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi