THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Job (Author Job and/or Moses)

18:1respondens autem Baldad Suites dixit

18:2usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur

18:3quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis

18:4qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo

18:5nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius

18:6lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur

18:7artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum

18:8inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat

18:9tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis

18:10abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam

18:11undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius

18:12adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius

18:13devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors

18:14avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus

18:15habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur

18:16deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius

18:17memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis

18:18expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum

18:19non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius

18:20in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror

18:21haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum

19:1respondens autem Iob dixit

19:2usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus

19:3en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me

19:4nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea

19:5at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis

19:6saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit

19:7ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet

19:8semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit

19:9spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo

19:10destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam

19:11iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum

19:12simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum

19:13fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me

19:14dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei

19:15inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum

19:16servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum

19:17halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei

19:18stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi

19:19abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me

19:20pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos

19:21miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me

19:22quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini

19:23quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro

19:24stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice

19:25scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim

19:26et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum

19:27quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo

19:28quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum

19:29fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium

20:1respondens autem Sophar Naamathites dixit

20:2idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur

20:3doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi

20:4hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram

20:5quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti

20:6si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit

20:7quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est

20:8velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna

20:9oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus

20:10filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum

20:11ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient

20:12cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua

20:13parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo

20:14panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus

20:15divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus

20:16caput aspidum suget occidet eum lingua viperae

20:17non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri

20:18luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit

20:19quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam

20:20nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit

20:21non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius

20:22cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum

20:23utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum

20:24fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum

20:25eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles

20:26omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo

20:27revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum

20:28apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei

20:29haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.