THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Job (Author Job and/or Moses)

25:1respondens autem Baldad Suites dixit

25:2potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis

25:3numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius

25:4numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere

25:5ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius

25:6quanto magis homo putredo et filius hominis vermis

26:1respondens autem Iob dixit

26:2cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis

26:3cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam

26:4quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum

26:5ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis

26:6nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni

26:7qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili

26:8qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum

26:9qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam

26:10terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae

26:11columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius

26:12in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum

26:13spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus

26:14ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri

27:1addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit

27:2vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam

27:3quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis

27:4non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium

27:5absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea

27:6iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea

27:7sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus

27:8quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius

27:9numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia

27:10aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore

27:11docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam

27:12ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini

27:13haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient

27:14si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane

27:15qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt

27:16si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta

27:17praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet

27:18aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum

27:19dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet

27:20adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas

27:21tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo

27:22et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet

27:23stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.