THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Job (Author Job and/or Moses)

28:1habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur

28:2ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur

28:3tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis

28:4dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios

28:5terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est

28:6locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum

28:7semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis

28:8non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena

28:9ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes

28:10in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius

28:11profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem

28:12sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae

28:13nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium

28:14abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum

28:15non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius

28:16non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro

28:17non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri

28:18excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis

28:19non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur

28:20unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae

28:21abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet

28:22perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius

28:23Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius

28:24ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit

28:25qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura

28:26quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus

28:27tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit

28:28et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia

29:1addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit

29:2quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me

29:3quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris

29:4sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo

29:5quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei

29:6quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei

29:7quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi

29:8videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant

29:9principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo

29:10vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat

29:11auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi

29:12quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor

29:13benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum

29:14iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo

29:15oculus fui caeco et pes claudo

29:16pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam

29:17conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam

29:18dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies

29:19radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea

29:20gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur

29:21qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum

29:22verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum

29:23expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum

29:24si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram

29:25si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator

30:1nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei

30:2quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni

30:3egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria

30:4et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum

30:5qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant

30:6in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream

30:7qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant

30:8filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes

30:9nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium

30:10abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur

30:11faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum

30:12ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis

30:13dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium

30:14quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt

30:15redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea

30:16nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis

30:17nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt

30:18in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me

30:19conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri

30:20clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me

30:21mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi

30:22elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide

30:23scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi

30:24verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis

30:25flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi

30:26expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae

30:27interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis

30:28maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi

30:29frater fui draconum et socius strutionum

30:30cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate

30:31versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium

31:1pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine

31:2quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis

31:3numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam

31:4nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat

31:5si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus

31:6adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam

31:7si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula

31:8seram et alius comedat et progenies mea eradicetur

31:9si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum

31:10scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii

31:11hoc enim nefas est et iniquitas maxima

31:12ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina

31:13si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me

31:14quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi

31:15numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus

31:16si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci

31:17si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea

31:18quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum

31:19si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem

31:20si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est

31:21si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem

31:22umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur

31:23semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui

31:24si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea

31:25si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea

31:26si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare

31:27et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo

31:28quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum

31:29si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum

31:30non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius

31:31si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur

31:32foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit

31:33si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam

31:34si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium

31:35quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat

31:36ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi

31:37per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum

31:38si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent

31:39si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi

31:40pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.