THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Job (Author Job and/or Moses)

32:1omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur

32:2et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo

32:3porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob

32:4igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur

32:5cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer

32:6respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam

32:7sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam

32:8sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam

32:9non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium

32:10ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam

32:11expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus

32:12et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius

32:13ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo

32:14nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi

32:15extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia

32:16quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra

32:17respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam

32:18plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei

32:19en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit

32:20loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo

32:21non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo

32:22nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus

33:1audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta

33:2ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis

33:3simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur

33:4spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me

33:5si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste

33:6ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum

33:7verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis

33:8dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi

33:9mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me

33:10quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi

33:11posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas

33:12hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine

33:13adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi

33:14semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit

33:15per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo

33:16tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam

33:17ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia

33:18eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium

33:19increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit

33:20abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis

33:21tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur

33:22adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis

33:23si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem

33:24miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier

33:25consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae

33:26deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam

33:27respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi

33:28liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret

33:29ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos

33:30ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium

33:31adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar

33:32si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum

33:33quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam

34:1pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est

34:2audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me

34:3auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat

34:4iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius

34:5quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum

34:6in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato

34:7quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam

34:8qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis

34:9dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo

34:10ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas

34:11opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet

34:12vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium

34:13quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est

34:14si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet

34:15deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur

34:16si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei

34:17numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas

34:18qui dicit regi apostata qui vocat duces impios

34:19qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi

34:20subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu

34:21oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat

34:22non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem

34:23neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium

34:24conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis

34:25novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur

34:26quasi impios percussit eos in loco videntium

34:27qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt

34:28ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum

34:29ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines

34:30qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi

34:31quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo

34:32si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam

34:33numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere

34:34viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me

34:35Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam

34:36pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis

34:37quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.