35:1igitur Heliu haec rursum locutus est
35:2numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum
35:3dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero
35:4itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum
35:5suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit
35:6si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum
35:7porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet
35:8homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua
35:9propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum
35:10et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte
35:11qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos
35:12ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum
35:13non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur
35:14etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum
35:15nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde
35:16ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat
36:1addens quoque Heliu haec locutus est
36:2sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar
36:3repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum
36:4vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi
36:5Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens
36:6sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit
36:7non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur
36:8et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
36:9indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint
36:10revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate
36:11si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria
36:12si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia
36:13simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint
36:14morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos
36:15eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius
36:16igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine
36:17causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies
36:18non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te
36:19depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine
36:20ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis
36:21cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam
36:22ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus
36:23quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem
36:24memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri
36:25omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul
36:26ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis
36:27qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum
36:28qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper
36:29si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
36:30et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet
36:31per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus
36:32in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat
36:33adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere
37:1super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo
37:2audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem
37:3subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae
37:4post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius
37:5tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia
37:6qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae
37:7qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua
37:8ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur
37:9ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus
37:10flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae
37:11frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum
37:12quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum
37:13sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri
37:14ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei
37:15numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius
37:16numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias
37:17nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro
37:18tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt
37:19ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris
37:20quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur
37:21at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas
37:22ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio
37:23digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest
37:24ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes