38:1respondens autem Dominus Iob de turbine dixit
38:2quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis
38:3accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi
38:4ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam
38:5quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam
38:6super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius
38:7cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei
38:8quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens
38:9cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem
38:10circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia
38:11et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos
38:12numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum
38:13et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea
38:14restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum
38:15auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur
38:16numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti
38:17numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti
38:18numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia
38:19in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit
38:20ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius
38:21sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras
38:22numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti
38:23quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli
38:24per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram
38:25quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui
38:26ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur
38:27ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes
38:28quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris
38:29de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit
38:30in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur
38:31numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare
38:32numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis
38:33numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra
38:34numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te
38:35numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus
38:36quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam
38:37quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet
38:38quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur
38:39numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis
38:40quando cubant in antris et in specubus insidiantur
38:41quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos
39:1numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti
39:2dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum
39:3incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt
39:4separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas
39:5quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit
39:6cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis
39:7contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit
39:8circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit
39:9numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum
39:10numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te
39:11numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos
39:12numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget
39:13pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris
39:14quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea
39:15obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant
39:16duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente
39:17privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam
39:18cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius
39:19numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum
39:20numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror
39:21terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis
39:22contemnit pavorem nec cedit gladio
39:23super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus
39:24fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem
39:25ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus
39:26numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum
39:27aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum
39:28in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus
39:29inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt
39:30pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest
40:1et adiecit Dominus et locutus est ad Iob
40:2numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei
40:3respondens autem Iob Domino dixit
40:4qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum
40:5unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam
40:6respondens autem Dominus Iob de turbine ait
40:7accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
40:8numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
40:9et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
40:10circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
40:11disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
40:12respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
40:13absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
40:14et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
40:15ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
40:16fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
40:17constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
40:18ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
40:19ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
40:20huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
40:21sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
40:22protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
40:23ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
40:24in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius
41:1an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius
41:2numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius
41:3numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
41:4numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
41:5numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
41:6concident eum amici divident illum negotiatores
41:7numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius
41:8pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui
41:9ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur
41:10non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo
41:11quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt
41:12non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis
41:13quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit
41:14portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido
41:15corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus
41:16una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas
41:17una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur
41:18sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi
41:19de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae
41:20de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis
41:21halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur
41:22in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas
41:23membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur
41:24cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus
41:25cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur
41:26cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax
41:27reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes
41:28non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae
41:29quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam
41:30sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum
41:31fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt
41:32post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem
41:33non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret
41:34omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae
42:1respondens autem Iob Domino dixit
42:2scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio
42:3quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam
42:4audi et ego loquar interrogabo et ostende mihi
42:5auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te
42:6idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere
42:7postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob
42:8sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob
42:9abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et suscepit Dominus faciem Iob
42:10Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob duplicia
42:11venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam
42:12Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae
42:13et fuerunt ei septem filii et filiae tres
42:14et vocavit nomen unius Diem et nomen secundae Cassia et nomen tertiae Cornu stibii
42:15non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum
42:16vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem
42:17et mortuus est senex et plenus dierum