THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Job (Author Job and/or Moses)

5:1voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere

5:2vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia

5:3ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim

5:4longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat

5:5cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius

5:6nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor

5:7homo ad laborem nascitur et avis ad volatum

5:8quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum

5:9qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero

5:10qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa

5:11qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate

5:12qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant

5:13qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat

5:14per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie

5:15porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem

5:16et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum

5:17beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes

5:18quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt

5:19in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum

5:20in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii

5:21a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit

5:22in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis

5:23sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi

5:24et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis

5:25scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae

5:26ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo

5:27ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta

6:1respondens autem Iob dixit

6:2utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera

6:3quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena

6:4quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me

6:5numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit

6:6aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem

6:7quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt

6:8quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus

6:9et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me

6:10et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti

6:11quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam

6:12nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est

6:13ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me

6:14qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit

6:15fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus

6:16qui timent pruinam inruet super eos nix

6:17tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo

6:18involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt

6:19considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper

6:20confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt

6:21nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis

6:22numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi

6:23vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me

6:24docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me

6:25quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere

6:26ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis

6:27super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum

6:28verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar

6:29respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate

6:30et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit

7:1militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius

7:2sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui

7:3sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi

7:4si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras

7:5induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est

7:6dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe

7:7memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona

7:8nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam

7:9sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet

7:10nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius

7:11quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae

7:12numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere

7:13si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo

7:14terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties

7:15quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea

7:16desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei

7:17quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum

7:18visitas eum diluculo et subito probas illum

7:19usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam

7:20peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis

7:21cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.