THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Job (Author Job and/or Moses)

8:1respondens autem Baldad Suites dixit

8:2usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui

8:3numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est

8:4etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae

8:5tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus

8:6si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae

8:7in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis

8:8interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam

8:9hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram

8:10et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia

8:11numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua

8:12cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit

8:13sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit

8:14non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius

8:15innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget

8:16humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur

8:17super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur

8:18si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te

8:19haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur

8:20Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis

8:21donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo

8:22qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet

9:1et respondens Iob ait

9:2vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo

9:3si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille

9:4sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit

9:5qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo

9:6qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur

9:7qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo

9:8qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris

9:9qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri

9:10qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus

9:11si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum

9:12si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis

9:13Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem

9:14quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo

9:15qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor

9:16et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam

9:17in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa

9:18non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus

9:19si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere

9:20si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit

9:21etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae

9:22unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit

9:23si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat

9:24terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est

9:25dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum

9:26pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam

9:27cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor

9:28verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti

9:29si autem et sic impius sum quare frustra laboravi

9:30si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae

9:31tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea

9:32neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri

9:33non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus

9:34auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat

9:35loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere

10:1taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae

10:2dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices

10:3numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves

10:4numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis

10:5numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora

10:6ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris

10:7et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere

10:8manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me

10:9memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me

10:10nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti

10:11pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me

10:12vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum

10:13licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris

10:14si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris

10:15et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria

10:16et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias

10:17instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me

10:18quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret

10:19fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum

10:20numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum

10:21antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine

10:22terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.