THE HOLY BIBLE Vulgate

The Holy Gospel of Jesus Christ, According to St. John (Author John)

1:1in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum

1:2hoc erat in principio apud Deum

1:3omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est

1:4in ipso vita erat et vita erat lux hominum

1:5et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt

1:6fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes

1:7hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum

1:8non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine

1:9erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum

1:10in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit

1:11in propria venit et sui eum non receperunt

1:12quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius

1:13qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt

1:14et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis

1:15Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat

1:16et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia

1:17quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est

1:18Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit

1:19et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es

1:20et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus

1:21et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non

1:22dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso

1:23ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta

1:24et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis

1:25et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta

1:26respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis

1:27ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti

1:28haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans

1:29altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi

1:30hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat

1:31et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans

1:32et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum

1:33et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto

1:34et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei

1:35altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo

1:36et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei

1:37et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum

1:38conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas

1:39dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima

1:40erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum

1:41invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus

1:42et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus

1:43in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me

1:44erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri

1:45invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth

1:46et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide

1:47vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est

1:48dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te

1:49respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel

1:50respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis

1:51et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis

2:1et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi

2:2vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias

2:3et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent

2:4et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea

2:5dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite

2:6erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas

2:7dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum

2:8et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt

2:9ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus

2:10et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc

2:11hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius

2:12post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus

2:13et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus

2:14et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes

2:15et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit

2:16et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis

2:17recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me

2:18responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis

2:19respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud

2:20dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud

2:21ille autem dicebat de templo corporis sui

2:22cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus

2:23cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat

2:24ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes

2:25et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine

3:1erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum

3:2hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo

3:3respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei

3:4dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci

3:5respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei

3:6quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est

3:7non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo

3:8Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu

3:9respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri

3:10respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras

3:11amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis

3:12si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis

3:13et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo

3:14et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis

3:15ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam

3:16sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam

3:17non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum

3:18qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei

3:19hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera

3:20omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius

3:21qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta

3:22post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat

3:23erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur

3:24nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes

3:25facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione

3:26et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum

3:27respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo

3:28ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum

3:29qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est

3:30illum oportet crescere me autem minui

3:31qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est

3:32et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit

3:33qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est

3:34quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum

3:35Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius

3:36qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.