THE HOLY BIBLE Vulgate

The Holy Gospel of Jesus Christ, According to St. John (Author John)

11:1erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius

11:2Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur

11:3miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur

11:4audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam

11:5diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum

11:6ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus

11:7deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum

11:8dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc

11:9respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt

11:10si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo

11:11haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum

11:12dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit

11:13dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret

11:14tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est

11:15et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum

11:16dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo

11:17venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem

11:18erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim

11:19multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo

11:20Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat

11:21dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus

11:22sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus

11:23dicit illi Iesus resurget frater tuus

11:24dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die

11:25dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet

11:26et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc

11:27ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti

11:28et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te

11:29illa ut audivit surgit cito et venit ad eum

11:30nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha

11:31Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi

11:32Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus

11:33Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum

11:34et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide

11:35et lacrimatus est Iesus

11:36dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum

11:37quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur

11:38Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei

11:39ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est

11:40dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei

11:41tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me

11:42ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti

11:43haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras

11:44et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire

11:45multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum

11:46quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus

11:47collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit

11:48si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem

11:49unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam

11:50nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat

11:51hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente

11:52et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum

11:53ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum

11:54Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis

11:55proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos

11:56quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum

11:57dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum

12:1Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus

12:2fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo

12:3Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti

12:4dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus

12:5quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis

12:6dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat

12:7dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud

12:8pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis

12:9cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis

12:10cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent

12:11quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum

12:12in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma

12:13acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel

12:14et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est

12:15noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae

12:16haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei

12:17testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis

12:18propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum

12:19Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit

12:20erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo

12:21hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre

12:22venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu

12:23Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis

12:24amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert

12:25qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam

12:26si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus

12:27nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc

12:28Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo

12:29turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est

12:30respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos

12:31nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras

12:32et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum

12:33hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus

12:34respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis

12:35dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat

12:36dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis

12:37cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum

12:38ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est

12:39propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias

12:40excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos

12:41haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo

12:42verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur

12:43dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei

12:44Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me

12:45et qui videt me videt eum qui misit me

12:46ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat

12:47et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum

12:48qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die

12:49quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar

12:50et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor

13:1ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos

13:2et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis

13:3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit

13:4surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se

13:5deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus

13:6venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes

13:7respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea

13:8dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum

13:9dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput

13:10dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes

13:11sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes

13:12postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis

13:13vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim

13:14si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes

13:15exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis

13:16amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum

13:17si haec scitis beati eritis si feceritis ea

13:18non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum

13:19amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum

13:20amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit

13:21cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me

13:22aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret

13:23erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus

13:24innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit

13:25itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est

13:26respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis

13:27et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius

13:28hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei

13:29quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret

13:30cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox

13:31cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo

13:32si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum

13:33filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo

13:34mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem

13:35in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem

13:36dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea

13:37dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam

13:38respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.