THE HOLY BIBLE Vulgate

The Holy Gospel of Jesus Christ, According to St. John (Author John)

18:1haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius

18:2sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis

18:3Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis

18:4Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis

18:5responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis

18:6ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram

18:7iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum Nazarenum

18:8respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abire

18:9ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam

18:10Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus

18:11dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum

18:12cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum

18:13et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius

18:14erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo

18:15sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis

18:16Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum

18:17dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sum

18:18stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se

18:19pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius

18:20respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil

18:21quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego

18:22haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici

18:23respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis

18:24et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem

18:25erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et dixit non sum

18:26dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo

18:27iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit

18:28adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha

18:29exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc

18:30responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum

18:31dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquam

18:32ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus

18:33introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum

18:34et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me

18:35respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti

18:36respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hinc

18:37dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem

18:38dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam

18:39est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum

18:40clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro

19:1tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit

19:2et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum

19:3et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et dabant ei alapas

19:4exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras

19:5ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo

19:6cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam

19:7responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit

19:8cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit

19:9et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit ei

19:10dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te

19:11respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet

19:12exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari

19:13Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha

19:14erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vester

19:15illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem

19:16tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt

19:17et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha

19:18ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum

19:19scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum

19:20hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine

19:21dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum

19:22respondit Pilatus quod scripsi scripsi

19:23milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum

19:24dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt

19:25stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene

19:26cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus

19:27deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua

19:28postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio

19:29vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius

19:30cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum

19:31Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur

19:32venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo

19:33ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura

19:34sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua

19:35et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis

19:36facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo

19:37et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt

19:38post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu

19:39venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum

19:40acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire

19:41erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat

19:42ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum

20:1una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento

20:2cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum

20:3exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum

20:4currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum

20:5et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit

20:6venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita

20:7et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum

20:8tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit

20:9nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere

20:10abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli

20:11Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum

20:12et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu

20:13dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum

20:14haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est

20:15dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam

20:16dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister

20:17dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum

20:18venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi

20:19cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis

20:20et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino

20:21dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos

20:22hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum

20:23quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt

20:24Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus

20:25dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam

20:26et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis

20:27deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis

20:28respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus

20:29dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt

20:30multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc

20:31haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius

21:1postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis manifestavit autem sic

21:2erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo

21:3dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt

21:4mane autem iam facto stetit Iesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est

21:5dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non

21:6dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium

21:7dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare

21:8alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium

21:9ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem

21:10dicit eis Iesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc

21:11ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete

21:12dicit eis Iesus venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset

21:13et venit Iesus et accepit panem et dat eis et piscem similiter

21:14hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis cum surrexisset a mortuis

21:15cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus Simon Iohannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos

21:16dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos

21:17dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas

21:18amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis

21:19hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me

21:20conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradit te

21:21hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu Domine hic autem quid

21:22dicit ei Iesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere

21:23exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te

21:24hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius

21:25sunt autem et alia multa quae fecit Iesus quae si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros amen



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.