THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Josue (Author Josue (primarily))

10:1quae cum audisset Adonisedec rex Hierusalem quod scilicet cepisset Iosue Ahi et subvertisset eam sicut enim fecerat Hiericho et regi eius sic fecit Ahi et regi illius et quod transfugissent Gabaonitae ad Israhel et essent foederati eorum

10:2timuit valde urbs enim magna erat Gabaon et una regalium civitatum et maior oppido Ahi omnesque bellatores eius fortissimi

10:3misit ergo Adonisedec rex Hierusalem ad Oham regem Hebron et ad Pharam regem Hieremoth ad Iaphie quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens

10:4ascendite ad me et ferte praesidium ut expugnemus Gabaon quare transfugerit ad Iosue et filios Israhel

10:5congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorreorum rex Hierusalem rex Hebron rex Hieremoth rex Lachis rex Eglon simul cum exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon obpugnantes eam

10:6habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Iosue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque praesidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis

10:7ascenditque Iosue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimi

10:8dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos in manus enim tuas tradidi illos nullus tibi ex eis resistere poterit

10:9inruit itaque Iosue super eos repente tota ascendens nocte de Galgalis

10:10et conturbavit eos Dominus a facie Israhel contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda

10:11cumque fugerent filios Israhel et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israhel

10:12tunc locutus est Iosue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israhel dixitque coram eis sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon

10:13steteruntque sol et luna donec ulcisceretur se gens de inimicis suis nonne scriptum est hoc in libro Iustorum stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius diei

10:14non fuit ante et postea tam longa dies oboediente Domino voci hominis et pugnante pro Israhel

10:15reversusque est Iosue cum omni Israhel in castra Galgalae

10:16fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda

10:17nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca Maceda

10:18qui praecepit sociis et ait volvite saxa ingentia ad os speluncae et ponite viros industrios qui clausos custodiant

10:19vos autem nolite stare sed persequimini hostes et extremos quosque fugientium caedite ne dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia quos tradidit Dominus Deus in manus vestras

10:20caesis igitur adversariis plaga magna et usque ad internicionem paene consumptis hii qui Israhel effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitas

10:21reversusque est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero nullusque contra filios Israhel muttire ausus est

10:22praecepitque Iosue dicens aperite os speluncae et producite ad me quinque reges qui in ea latitant

10:23fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem regem Hebron regem Hieremoth regem Lachis regem Eglon

10:24cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israhel et ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla calcarent

10:25rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatis

10:26percussitque Iosue et interfecit eos atque suspendit super quinque stipites fueruntque suspensi usque ad vesperum

10:27cumque occumberet sol praecepit sociis ut deponerent eos de patibulis qui depositos proiecerunt in speluncam in qua latuerant et posuerunt super os eius saxa ingentia quae permanent usque in praesens

10:28eodem die Macedam quoque cepit Iosue et percussit in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores eius non dimisit in ea saltim parvas reliquias fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Hiericho

10:29transivit cum omni Israhel de Maceda in Lebna et pugnabat contra eam

10:30quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israhel percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Hiericho

10:31de Lebna transivit in Lachis et exercitu per gyrum disposito obpugnabat eam

10:32tradiditque Dominus Lachis in manu Israhel et cepit eam die altero atque percussit in ore gladii omnemque animam quae fuerat in ea sicut fecerat Lebna

10:33eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internicionem

10:34transivitque de Lachis in Eglon et circumdedit

10:35atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas quae erant in ea iuxta omnia quae fecerat Lachis

10:36ascendit quoque cum omni Israhele de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam

10:37cepitque et percussit in ore gladii regem quoque eius et omnia oppida regionis illius universasque animas quae in ea fuerant commoratae non reliquit in ea ullas reliquias sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron cuncta quae in ea repperit consumens gladio

10:38inde reversus in Dabir cepit eam atque vastavit

10:39regem quoque eius et omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii non dimisit in ea ullas reliquias sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum sic fecit Dabir et regi illius

10:40percussit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem et Asedoth cum regibus suis non dimisit in ea ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut praeceperat ei Dominus Deus Israhel

10:41a Cadesbarne usque Gazam omnem terram Gosen usque Gabaon

10:42universos reges et regiones eorum uno cepit impetu atque vastavit Dominus enim Deus Israhel pugnabat pro eo

10:43reversusque est cum omni Israhele ad locum castrorum in Galgala

11:1quae cum audisset Iabin rex Asor misit ad Iobab regem Madon et ad regem Someron atque ad regem Acsaph

11:2ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Cheneroth in campestribus quoque et in regionibus Dor iuxta mare

11:3Chananeumque ab oriente et occidente et Amorreum atque Hettheum ac Ferezeum et Iebuseum in montanis Eveum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Masphe

11:4egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut harena quae est in litore maris equi quoque et currus inmensae multitudinis

11:5conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom ut pugnarent contra Israhel

11:6dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israhel equos eorum subnervabis et currus igne conbures

11:7venitque Iosue et omnis exercitus cum eo adversum illos ad aquas Merom subito et inruerunt super eos

11:8tradiditque illos Dominus in manu Israhel qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Maserefoth campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem ita percussit omnes ut nullas dimitteret ex eis reliquias

11:9fecit sicut praeceperat ei Dominus equos eorum subnervavit currusque conbusit

11:10reversusque statim cepit Asor et regem eius percussit gladio Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat

11:11percussitque omnes animas quae ibidem morabantur non dimisit in ea ullas reliquias sed usque ad internicionem universa vastavit ipsamque urbem permisit incendio

11:12et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit percussit atque delevit sicut praeceperat ei Moses famulus Domini

11:13absque urbibus quae erant in collibus et in tumulis sitae ceteras succendit Israhel unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit

11:14omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israhel cunctis hominibus interfectis

11:15sicut praeceperat Dominus Mosi servo suo ita praecepit Moses Iosue et ille universa conplevit non praeteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum quod iusserat Dominus Mosi

11:16cepit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam terramque Gosen et planitiem et occidentalem plagam montemque Israhel et campestria eius

11:17et partem montis quae ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon omnes reges eorum cepit percussit occidit

11:18multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos

11:19non fuit civitas quae se non traderet filiis Israhel praeter Eveum qui habitabat in Gabaon omnes bellando cepit

11:20Domini enim sententiae fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra Israhel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut praeceperat Dominus Mosi

11:21in tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iuda et Israhel urbesque eorum delevit

11:22non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israhel absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus solis relicti sunt

11:23cepit ergo Iosue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israhel secundum partes et tribus suas quievitque terra a proeliis

12:1hii sunt reges quos percusserunt filii Israhel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quae respicit solitudinem

12:2Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon et mediae partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Iaboc qui est terminus filiorum Ammon

12:3et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quae ducit Bethesimoth et ab australi parte quae subiacent Asedothphasga

12:4terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminos

12:5Gesuri et Machathi et dimidiae partis Galaad terminos Seon regis Esebon

12:6Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribui Manasse

12:7hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel trans Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israhel singulis partes suas

12:8tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus Eveus et Iebuseus

12:9rex Hiericho unus rex Ahi quae est ex latere Bethel unus

12:10rex Hierusalem unus rex Hebron unus

12:11rex Hierimoth unus rex Lachis unus

12:12rex Eglon unus rex Gazer unus

12:13rex Dabir unus rex Gader unus

12:14rex Herma unus rex Hered unus

12:15rex Lebna unus rex Odollam unus

12:16rex Maceda unus rex Bethel unus

12:17rex Thaffua unus rex Afer unus

12:18rex Afec unus rex Saron unus

12:19rex Madon unus rex Asor unus

12:20rex Someron unus rex Acsaph unus

12:21rex Thenach unus rex Mageddo unus

12:22rex Cades unus rex Iachanaem Chermeli unus

12:23rex Dor et provinciae Dor unus rex gentium Galgal unus

12:24rex Thersa unus omnes reges triginta et unus



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.