13:1Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quae necdum est sorte divisa
13:2omnis videlicet Galilea Philisthim et universa Gesuri
13:3a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas
13:4ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei
13:5eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath
13:6omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut praecepi tibi
13:7et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse
13:8cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam
13:9ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon
13:10et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon
13:11et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca
13:12omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit
13:13nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem
13:14tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut locutus est illi
13:15dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas
13:16fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit Medaba
13:17et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon
13:18Iessa et Cedmoth et Mepheeth
13:19Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis
13:20Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth
13:21omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae
13:22et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel gladio cum ceteris interfectis
13:23factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum
13:24deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio est
13:25terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra Rabba
13:26et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos Dabir
13:27in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam
13:28haec est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et villae earum
13:29dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem
13:30cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida
13:31et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas
13:32hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam
13:33tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illi
14:1hoc est quod possederunt filii Israhel in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum per tribus Israhel
14:2sorte omnia dividentes sicut praeceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiae tribui
14:3duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moses trans Iordanem possessionem absque Levitis qui nihil terrae acceperunt inter fratres suos
14:4sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitae aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua
14:5sicut praecepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israhel et diviserunt terram
14:6accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Iepphonne Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne
14:7quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur
14:8fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum
14:9iuravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum quia secutus es Dominum Deum meum
14:10concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israhel per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum
14:11sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum
14:12da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnae atque munitae si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi
14:13benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron in possessionem
14:14atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Iepphonne Cenezeo usque in praesentem diem quia secutus est Dominum Deum Israhel
14:15nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a proeliis
15:1igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae
15:2initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem
15:3egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa
15:4atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae
15:5ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium
15:6ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben
15:7et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel
15:8ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem
15:9pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum
15:10et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna
15:11et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur
15:12hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis
15:13Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron
15:14delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach
15:15atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum
15:16dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem
15:17cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem
15:18quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit
15:19at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius
15:20haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas
15:21erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur
15:22et Cina et Dimona Adeda
15:23et Cedes et Asor Iethnan
15:24Zif et Thelem Baloth
15:25et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor
15:26Aman Same et Molada
15:27et Asergadda et Asemon Bethfeleth
15:28et Asersual et Bersabee et Baziothia
15:29Bala et Hiim Esem
15:30et Heltholad Exiil et Harma
15:31Siceleg et Medemena et Sensenna
15:32Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum
15:33in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena
15:34et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim
15:35et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca
15:36et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum
15:37Sanan et Adesa et Magdalgad
15:38Delean et Mesfa et Iecthel
15:39Lachis et Bascath et Aglon
15:40Thebbon et Lehemas et Chethlis
15:41et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum
15:42Labana et Aether et Asan
15:43Ieptha et Esna et Nesib
15:44Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum
15:45Accaron cum vicis et villulis suis
15:46ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius
15:47Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius
15:48et in monte Samir et Iether et Soccho
15:49et Edenna Cariathsenna haec est Dabir
15:50Anab et Isthemo et Anim
15:51Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum
15:52Arab et Roma et Esaan
15:53Ianum et Bethafua et Afeca
15:54Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum
15:55Maon et Chermel et Zif et Iotae
15:56Iezrehel et Iucadam et Zanoe
15:57Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum
15:58Alul et Bethsur et Gedor
15:59Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum
15:60Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum
15:61in deserto Betharaba Meddin et Schacha
15:62Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum
15:63Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem