19:1et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes suas fuitque hereditas
19:2eorum in medio possessionis filiorum Iuda Bersabee et Sabee et Molada
19:3et Asersual Bala et Asem
19:4et Heltholath Bethul Arma
19:5et Seceleg et Bethmarchaboth Asersusa
19:6et Bethlebaoth et Saroen civitates tredecim et villae earum
19:7Ahin et Remmon et Athar et Asan civitates quattuor et villae earum
19:8omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam haec est hereditas filiorum Symeon iuxta cognationes suas
19:9in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum
19:10cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith
19:11ascenditque de mari et Medala ac pervenit in Debbaseth usque ad torrentem qui est contra Iecennam
19:12et revertitur de Sarith contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iafie
19:13et inde pertransit ad orientalem plagam Getthefer Etthacasin et egreditur in Remmon Ampthar et Noa
19:14et circuit ad aquilonem et Nathon suntque egressus eius vallis Iepthahel
19:15et Catheth et Nehalal et Semron et Iedala et Bethleem civitates duodecim et villae earum
19:16haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas urbes et viculi earum
19:17Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas
19:18fuitque eius hereditas Hiezrahel et Chasaloth et Sunem
19:19et Afaraim Seon et Anaarath
19:20et Rabbith et Cesion Abes
19:21et Rameth et Engannim et Enadda et Bethfeses
19:22et pervenit terminus usque Thabor et Seesima et Bethsemes eruntque exitus eius Iordanes civitates sedecim et villae earum
19:23haec est possessio filiorum Isachar per cognationes suas urbes et viculi earum
19:24cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas
19:25fuitque terminus eorum Alchath et Oali et Beten et Axab
19:26Elmelech et Amaad et Messal et pervenit usque ad Carmelum maris et Siorlabanath
19:27ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Iepthahel contra aquilonem in Bethemech et Neihel egrediturque ad levam Chabul
19:28et Achran et Roob et Amon et Canae usque ad Sidonem magnam
19:29revertiturque in Orma usque ad civitatem munitissimam Tyrum et usque Osa eruntque exitus eius in mare de funiculo Acziba
19:30et Amma et Afec et Roob civitates viginti duae et villae earum
19:31haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas urbes et viculi earum
19:32filiorum Nepthalim sexta pars cecidit per familias suas
19:33et coepit terminus de Heleb et Helon in Sananim et Adami quae est Neceb et Iebnahel usque Lecum et egressus eorum usque ad Iordanem
19:34revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra occidentem et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis
19:35civitates munitissimae Aseddim Ser et Ammath et Recchath Chenereth
19:36et Edema et Arama Asor
19:37et Cedes et Edrai Nasor
19:38et Ieron et Magdalel Horem et Bethanath et Bethsemes civitates decem et novem et villae earum
19:39haec est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum
19:40tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima
19:41et fuit terminus possessionis eius Saraa et Esthaol et Ahirsemes id est civitas Solis
19:42Selebin et Ahialon et Iethela
19:43Helon et Themna et Acron
19:44Helthecen et Gebthon et Baalath
19:45Iud et Benebarach et Gethremmon
19:46aquae Hiercon et Areccon cum termino qui respicit Ioppen
19:47et ipso fine concluditur ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen eius Lesemdan ex nomine Dan patris sui
19:48haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas urbes et viculi earum
19:49cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas dederunt filii Israhel possessionem Iosue filio Nun in medio sui
19:50iuxta praeceptum Domini urbem quam postulavit Thamnathseraa in monte Ephraim et aedificavit civitatem habitavitque in ea
19:51hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram
20:1et locutus est Dominus ad Iosue dicens loquere filiis Israhel et dic eis
20:2separate urbes fugitivorum de quibus locutus sum ad vos per manum Mosi
20:3ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius et possit evadere iram proximi qui ultor est sanguinis
20:4cum ad unam harum confugerit civitatum stabitque ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea quae se conprobent innocentem sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum
20:5cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus non tradent in manus eius quia ignorans percussit proximum eius nec ante biduum triduumve eius probatur inimicus
20:6et habitabit in civitate illa donec stet ante iudicium causam reddens facti sui et moriatur sacerdos magnus qui fuerit in illo tempore tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat
20:7decreveruntque Cedes in Galilea montis Nepthali et Sychem in monte Ephraim et Cariatharbe ipsa est Hebron in monte Iuda
20:8et trans Iordanem contra orientalem plagam Hiericho statuerunt Bosor quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse
20:9hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israhel et advenis qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam
21:1accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel
21:2locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta
21:3dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum
21:4egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim
21:5et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem
21:6porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim
21:7et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim
21:8dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes
21:9de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina
21:10filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est
21:11Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum
21:12agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum
21:13dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis
21:14et Iether et Isthimon
21:15et Helon Dabir
21:16et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus
21:17de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee
21:18et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor
21:19omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis
21:20reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio
21:21de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer
21:22et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor
21:23de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon
21:24et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor
21:25porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae
21:26omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus
21:27filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas
21:28porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth
21:29et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor
21:30de tribu autem Aser Masal et Abdon
21:31et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor
21:32de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres
21:33omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis
21:34filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha
21:35et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis
21:36[de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine
21:37et Cedson et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis]
21:38et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim
21:39et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis
21:40omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim
21:41itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo
21:42cum suburbanis suis singulae per familias distributae
21:43deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea
21:44dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt
21:45ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia