1:1vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens
1:2loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas
1:3si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum
1:4ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens
1:5immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi
1:6detractaque pelle hostiae artus in frusta concident
1:7et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita
1:8et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori
1:9intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino
1:10quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret
1:11immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum
1:12dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis
1:13intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino
1:14sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae
1:15offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris
1:16vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent
1:17confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino
2:1anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus
2:2ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino
2:3quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
2:4cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita
2:5si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento
2:6divides eam minutatim et fundes supra oleum
2:7sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur
2:8quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis
2:9qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
2:10quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
2:11omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini
2:12primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis
2:13quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal
2:14sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino
2:15fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est
2:16de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus
3:1quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino
3:2ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris
3:3et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est
3:4duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis
3:5adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino
3:6si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt
3:7si agnum obtulerit coram Domino
3:8ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
3:9et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam
3:10cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis
3:11et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini
3:12si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino
3:13ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
3:14tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia
3:15duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis
3:16adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit
3:17iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis
4:1locutusque est Dominus ad Mosen dicens
4:2loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit
4:3si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino
4:4et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino
4:5hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii
4:6cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii
4:7ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi
4:8et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt
4:9duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis
4:10sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti
4:11pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo
4:12et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur
4:13quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est
4:14et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi
4:15et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini
4:16inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii
4:17tincto digito aspergens septies contra velum
4:18ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii
4:19omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare
4:20sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus
4:21ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis
4:22si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur
4:23et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum
4:24ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est
4:25tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius
4:26adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei
4:27quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat
4:28et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam
4:29ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti
4:30tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
4:31omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei
4:32sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam
4:33ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae
4:34sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
4:35omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi