THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Leviticus (Author Moses)

11:1locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

11:2dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae

11:3omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis

11:4quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis

11:5chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est

11:6lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit

11:7et sus qui cum ungulam dividat non ruminat

11:8horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis

11:9haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis

11:10quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis

11:11et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis

11:12cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt

11:13haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum

11:14milvum ac vulturem iuxta genus suum

11:15et omne corvini generis in similitudinem suam

11:16strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum

11:17bubonem et mergulum et ibin

11:18cycnum et onocrotalum et porphirionem

11:19erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem

11:20omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis

11:21quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram

11:22comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum

11:23quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis

11:24et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum

11:25et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum

11:26omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur

11:27quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum

11:28et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis

11:29hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum

11:30migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa

11:31omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum

11:32et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur

11:33vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est

11:34omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit

11:35et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt

11:36fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur

11:37si ceciderint super sementem non polluent eam

11:38sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur

11:39si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum

11:40et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum

11:41omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum

11:42quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est

11:43nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis

11:44ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram

11:45ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum

11:46ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra

11:47ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis

12:1locutus est Dominus ad Mosen dicens

12:2loquere filiis Israhel et dices ad eos mulier si suscepto semine pepererit masculum inmunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae

12:3et die octavo circumcidetur infantulus

12:4ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis eius

12:5sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae

12:6cumque expleti fuerint dies purificationis eius pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti

12:7qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui ista est lex parientis masculum ac feminam

12:8quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel duos pullos columbae unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur

13:1locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

13:2homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius

13:3qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur

13:4sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus

13:5et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis

13:6et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit

13:7quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum

13:8et inmunditiae condemnabitur

13:9plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem

13:10et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit

13:11lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est

13:12sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit

13:13considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit

13:14quando vero caro vivens in eo apparuerit

13:15tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est

13:16quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit

13:17considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet

13:18caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum

13:19et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem

13:20qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere

13:21quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus

13:22et siquidem creverit adiudicabit eum leprae

13:23sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit

13:24caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem

13:25considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est

13:26quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus

13:27et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum

13:28sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae

13:29vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos

13:30et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est

13:31sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus

13:32et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis

13:33radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis

13:34si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit

13:35sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute

13:36non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est

13:37porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum

13:38vir et mulier in cuius cute candor apparuerit

13:39intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum

13:40vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est

13:41et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est

13:42sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus

13:43et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio

13:44quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis

13:45habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit

13:46omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra

13:47vestis lanea sive linea quae lepram habuerit

13:48in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est

13:49si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti

13:50qui consideratam recludet septem diebus

13:51et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa

13:52et idcirco conburetur flammis

13:53quod si eam viderit non crevisse

13:54praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis

13:55et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra

13:56sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet

13:57quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi

13:58si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt

13:59ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.