THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Leviticus (Author Moses)

14:1locutusque est Dominus ad Mosen dicens

14:2hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem

14:3qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam

14:4praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum

14:5et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes

14:6alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati

14:7quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet

14:8cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus

14:9et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore

14:10die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium

14:11cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii

14:12tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus

14:13immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est

14:14adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus dextrae et pedis

14:15et de olei sextario mittet in manum suam sinistram

14:16tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum

14:17quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto

14:18et super caput eius

14:19rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum

14:20et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur

14:21quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium

14:22duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum

14:23offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino

14:24qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul

14:25immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus eius ac pedis dextri

14:26olei vero partem mittet in manum suam sinistram

14:27in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum

14:28tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto

14:29reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum

14:30et turturem sive pullum columbae offeret

14:31unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis

14:32hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui

14:33locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

14:34cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus

14:35ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea

14:36at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram

14:37et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua

14:38egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus

14:39reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram

14:40iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo

14:41domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo

14:42lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum

14:43sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita

14:44ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus

14:45quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo

14:46qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum

14:47et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua

14:48quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate

14:49et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum

14:50et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas

14:51tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies

14:52purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo

14:53cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur

14:54ista est lex omnis leprae et percussurae

14:55leprae vestium et domorum

14:56cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis

14:57ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit

15:1locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

15:2loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit

15:3et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor

15:4omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit

15:5si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:6si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:7qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:8si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:9sagma super quo sederit inmundum erit

15:10et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:11omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:12vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua

15:13si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus

15:14die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti

15:15qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui

15:16vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et inmundus erit usque ad vesperum

15:17vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad vesperum

15:18mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum

15:19mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus separabitur

15:20omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum

15:21et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur

15:22qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:23omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit vestimenta sua et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum

15:24si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur

15:25mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo

15:26omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit

15:27quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:28si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suae

15:29et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbae ad ostium tabernaculi testimonii

15:30qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius

15:31docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos

15:32ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu

15:33et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea

16:1locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt

16:2et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum

16:3nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum

16:4tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur

16:5suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum

16:6cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua

16:7duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii

16:8mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario

16:9cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato

16:10cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem

16:11his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum

16:12adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta

16:13ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur

16:14tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem

16:15cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi

16:16et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum

16:17nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur

16:18cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum

16:19aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel

16:20postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem

16:21et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum

16:22cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto

16:23revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi

16:24lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo

16:25et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare

16:26ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra

16:27vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum

16:28et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra

16:29eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos

16:30in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini

16:31sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetua

16:32expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis

16:33et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum

16:34eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.