17:1et locutus est Dominus ad Mosen dicens
17:2loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israhel et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens
17:3homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra
17:4et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui
17:5ideo offerre debent sacerdoti filii Israhel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino
17:6fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino
17:7et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus cum quibus fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum
17:8et ad ipsos dices homo de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam
17:9et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam ut offeratur Domino interibit de populo suo
17:10homo quilibet de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo
17:11quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animae piaculo sit
17:12idcirco dixi filiis Israhel omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vos
17:13homo quicumque de filiis Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem eius et operiat illum terra
17:14anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israhel sanguinem universae carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit
17:15anima quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fiet
17:16quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit iniquitatem suam
18:1locutusque est Dominus ad Mosen dicens
18:2loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester
18:3iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis
18:4facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester
18:5custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus
18:6omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus
18:7turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius
18:8turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est
18:9turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis
18:10turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est
18:11turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis
18:12turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui
18:13turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae
18:14turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur
18:15turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius
18:16turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est
18:17turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est
18:18sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente
18:19ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius
18:20cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis
18:21de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
18:22cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est
18:23cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est
18:24ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum
18:25et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos
18:26custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos
18:27omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam
18:28cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos
18:29omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui
18:30custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester
19:1locutus est Dominus ad Mosen dicens
19:2loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester
19:3unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester
19:4nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester
19:5si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis
19:6eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis
19:7si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus
19:8portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo suo
19:9cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges
19:10neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester
19:11non facietis furtum non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum
19:12non peierabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
19:13non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane
19:14non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus
19:15non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo
19:16non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus
19:17ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum
19:18non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus
19:19leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quae ex duobus texta est non indueris
19:20homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera
19:21pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem
19:22orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum
19:23quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis
19:24quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino
19:25quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae proferunt ego Dominus Deus vester
19:26non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia
19:27neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam
19:28et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus
19:29ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et impleatur piaculo
19:30sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus
19:31ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester
19:32coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus
19:33si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei
19:34sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester
19:35nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura
19:36statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti
19:37custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea ego Dominus