24:1et locutus est Dominus ad Mosen dicens
24:2praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter
24:3extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris
24:4super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini
24:5accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas
24:6quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues
24:7et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini
24:8per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno
24:9eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo
24:10ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite
24:11cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan
24:12miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
24:13qui locutus est ad Mosen
24:14dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus
24:15et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum
24:16et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
24:17qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
24:18qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima
24:19qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei
24:20fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur
24:21qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur
24:22aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester
24:23locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
25:1locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens
25:2loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini
25:3sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius
25:4septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis
25:5quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est
25:6sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te
25:7iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum
25:8numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem
25:9et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra
25:10sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam
25:11quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis
25:12ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis
25:13anno iobelei redient omnes ad possessiones suas
25:14quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo
25:15et iuxta supputationem frugum vendet tibi
25:16quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi
25:17nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester
25:18facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore
25:19et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes
25:20quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras
25:21dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum
25:22seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera
25:23terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis
25:24unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur
25:25si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat
25:26sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire
25:27conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam
25:28quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum
25:29qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus
25:30si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo
25:31sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum
25:32aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi
25:33si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel
25:34suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est
25:35si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum
25:36ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te
25:37pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges
25:38ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus
25:39si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum
25:40sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te
25:41et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum
25:42mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum
25:43ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum
25:44servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt
25:45et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos
25:46et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam
25:47si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius
25:48post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum
25:49et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se
25:50supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata
25:51si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium
25:52si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum
25:53quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo
25:54quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis
25:55mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti
26:1ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester
26:2custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego Dominus
26:3si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus suis
26:4et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur
26:5adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra
26:6dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros
26:7persequemini inimicos vestros et corruent coram vobis
26:8persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio
26:9respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum
26:10comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus proicietis
26:11ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea
26:12ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus
26:13ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti
26:14quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea
26:15si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum
26:16ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur
26:17ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente
26:18sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra
26:19et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam
26:20consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt
26:21si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra
26:22emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae
26:23quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi
26:24ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra
26:25inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus
26:26postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini
26:27sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me
26:28et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra
26:29ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum
26:30destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea
26:31in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum
26:32disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint
26:33vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae
26:34tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae quando fueritis
26:35in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea
26:36et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente
26:37et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere
26:38peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet
26:39quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur
26:40donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi
26:41ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis
26:42et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham terrae quoque memor ero
26:43quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint
26:44et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum
26:45et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus
26:46haec sunt praecepta atque iudicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israhel in monte Sinai per manum Mosi
27:1locutusque est Dominus ad Mosen dicens
27:2loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit pretium
27:3si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii
27:4si mulier triginta
27:5a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos femina decem
27:6ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina tres
27:7sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos femina decem
27:8si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit
27:9animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit
27:10et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino
27:11animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem
27:12qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium
27:13quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam partem
27:14homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur
27:15sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum
27:16quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti
27:17si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto valere potest tanto aestimabitur
27:18sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iobeleum et detrahetur ex pretio
27:19quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum
27:20sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit
27:21quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum
27:22si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino
27:23supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino
27:24in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae
27:25omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet
27:26primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt
27:27quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum
27:28omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino
27:29et omnis consecratio quae offertur ab homine non redimetur sed morte morietur
27:30omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur
27:31si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum
27:32omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino
27:33non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur
27:34haec sunt praecepta quae mandavit Dominus Mosi ad filios Israhel in monte Sinai