THE HOLY BIBLE Vulgate

The Holy Gospel of Jesus Christ, According to St. Luke (Author Luke)

1:1quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum

1:2sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis

1:3visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile

1:4ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem

1:5fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth

1:6erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella

1:7et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis

1:8factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum

1:9secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini

1:10et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi

1:11apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi

1:12et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum

1:13ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem

1:14et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt

1:15erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae

1:16et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum

1:17et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam

1:18et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis

1:19et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare

1:20et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo

1:21et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo

1:22egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus

1:23et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam

1:24post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens

1:25quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines

1:26in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth

1:27ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria

1:28et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus

1:29quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio

1:30et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum

1:31ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum

1:32hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius

1:33et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis

1:34dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco

1:35et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei

1:36et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis

1:37quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum

1:38dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus

1:39exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda

1:40et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth

1:41et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth

1:42et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui

1:43et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me

1:44ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo

1:45et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino

1:46et ait Maria magnificat anima mea Dominum

1:47et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo

1:48quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes

1:49quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius

1:50et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum

1:51fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui

1:52deposuit potentes de sede et exaltavit humiles

1:53esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes

1:54suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae

1:55sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula

1:56mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam

1:57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium

1:58et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei

1:59et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam

1:60et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes

1:61et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine

1:62innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum

1:63et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi

1:64apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum

1:65et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec

1:66et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo

1:67et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens

1:68benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae

1:69et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui

1:70sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius

1:71salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos

1:72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti

1:73iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum

1:74daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi

1:75in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris

1:76et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius

1:77ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum

1:78per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto

1:79inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis

1:80puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel

2:1factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis

2:2haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino

2:3et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem

2:4ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David

2:5ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate

2:6factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret

2:7et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio

2:8et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum

2:9et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno

2:10et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo

2:11quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David

2:12et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio

2:13et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium

2:14gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis

2:15et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis

2:16et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio

2:17videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc

2:18et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos

2:19Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo

2:20et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos

2:21et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur

2:22et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino

2:23sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur

2:24et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum

2:25et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo

2:26et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini

2:27et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo

2:28et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit

2:29nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace

2:30quia viderunt oculi mei salutare tuum

2:31quod parasti ante faciem omnium populorum

2:32lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel

2:33et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo

2:34et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur

2:35et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes

2:36et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua

2:37et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die

2:38et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem

2:39et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth

2:40puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo

2:41et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae

2:42et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi

2:43consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius

2:44existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos

2:45et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum

2:46et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem

2:47stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius

2:48et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te

2:49et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse

2:50et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos

2:51et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo

2:52et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines

3:1anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha

3:2sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto

3:3et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum

3:4sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius

3:5omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas

3:6et videbit omnis caro salutare Dei

3:7dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira

3:8facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae

3:9iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur

3:10et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus

3:11respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat

3:12venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus

3:13at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis

3:14interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris

3:15existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus

3:16respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni

3:17cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili

3:18multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum

3:19Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes

3:20adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere

3:21factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum

3:22et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi

3:23et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli

3:24qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph

3:25qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae

3:26qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda

3:27qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri

3:28qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her

3:29qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi

3:30qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim

3:31qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David

3:32qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson

3:33qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae

3:34qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor

3:35qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale

3:36qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech

3:37qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan

3:38qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.