THE HOLY BIBLE Vulgate

The Holy Gospel of Jesus Christ, According to St. Luke (Author Luke)

10:1post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus

10:2et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem

10:3ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos

10:4nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis

10:5in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui

10:6et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur

10:7in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum

10:8et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis

10:9et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei

10:10in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite

10:11etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei

10:12dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati

10:13vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent

10:14verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis

10:15et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris

10:16qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit

10:17reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo

10:18et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem

10:19ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit

10:20verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis

10:21in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te

10:22omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare

10:23et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis

10:24dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt

10:25et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo

10:26at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis

10:27ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum

10:28dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives

10:29ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus

10:30suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto

10:31accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit

10:32similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit

10:33Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est

10:34et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit

10:35et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi

10:36quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones

10:37at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter

10:38factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam

10:39et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius

10:40Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet

10:41et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima

10:42porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea

11:1et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos

11:2et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum

11:3panem nostrum cotidianum da nobis cotidie

11:4et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem

11:5et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes

11:6quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum

11:7et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi

11:8dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios

11:9et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis

11:10omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur

11:11quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi

11:12aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem

11:13si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se

11:14et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae

11:15quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia

11:16et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo

11:17ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet

11:18si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia

11:19si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt

11:20porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei

11:21cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet

11:22si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit

11:23qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit

11:24cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi

11:25et cum venerit invenit scopis mundatam

11:26et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus

11:27factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti

11:28at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt

11:29turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae

11:30nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti

11:31regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic

11:32viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic

11:33nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant

11:34lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit

11:35vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint

11:36si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te

11:37et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit

11:38Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium

11:39et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate

11:40stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit

11:41verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis

11:42sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere

11:43vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro

11:44vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt

11:45respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis

11:46at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas

11:47vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos

11:48profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra

11:49propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur

11:50ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista

11:51a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione

11:52vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis

11:53cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis

11:54insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum

12:1multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis

12:2nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur

12:3quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis

12:4dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant

12:5ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete

12:6nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo

12:7sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis

12:8dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei

12:9qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei

12:10et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur

12:11cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis

12:12Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere

12:13ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem

12:14at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos

12:15dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet

12:16dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit

12:17et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos

12:18et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea

12:19et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare

12:20dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt

12:21sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives

12:22dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini

12:23anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum

12:24considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis

12:25quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum

12:26si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis

12:27considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis

12:28si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei

12:29et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli

12:30haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis

12:31verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis

12:32nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum

12:33vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit

12:34ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit

12:35sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes

12:36et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei

12:37beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis

12:38et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi

12:39hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam

12:40et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit

12:41ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes

12:42dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram

12:43beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem

12:44vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum

12:45quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari

12:46veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet

12:47ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas

12:48qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo

12:49ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur

12:50baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur

12:51putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem

12:52erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres

12:53dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam

12:54dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit

12:55et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fit

12:56hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis

12:57quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est

12:58cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem

12:59dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas

13:1aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum

13:2et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt

13:3non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis

13:4sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem

13:5non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis

13:6dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit

13:7dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat

13:8at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora

13:9et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam

13:10erat autem docens in synagoga eorum sabbatis

13:11et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere

13:12quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua

13:13et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum

13:14respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati

13:15respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare

13:16hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati

13:17et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo

13:18dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud

13:19simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius

13:20et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei

13:21simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum

13:22et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem

13:23ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos

13:24contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt

13:25cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis

13:26tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti

13:27et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis

13:28ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras

13:29et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei

13:30et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi

13:31in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere

13:32et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor

13:33verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem

13:34Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti

13:35ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.