18:1dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere
18:2dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur
18:3vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo
18:4et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor
18:5tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me
18:6ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit
18:7Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis
18:8dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra
18:9dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam
18:10duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus
18:11Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus
18:12ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo
18:13et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori
18:14dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
18:15adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos
18:16Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei
18:17amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud
18:18et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo
18:19dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus
18:20mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem
18:21qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea
18:22quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
18:23his ille auditis contristatus est quia dives erat valde
18:24videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt
18:25facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
18:26et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri
18:27ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum
18:28ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
18:29qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei
18:30et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam
18:31adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis
18:32tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur
18:33et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget
18:34et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur
18:35factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans
18:36et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset
18:37dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret
18:38et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei
18:39et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei
18:40stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum
18:41dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam
18:42et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit
18:43et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo
19:1et ingressus perambulabat Hiericho
19:2et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives
19:3et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat
19:4et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus
19:5et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere
19:6et festinans descendit et excepit illum gaudens
19:7et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset
19:8stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum
19:9ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae
19:10venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat
19:11haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur
19:12dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti
19:13vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio
19:14cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos
19:15et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset
19:16venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit
19:17et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates
19:18et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas
19:19et huic ait et tu esto supra quinque civitates
19:20et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario
19:21timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti
19:22dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi
19:23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud
19:24et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
19:25et dixerunt ei domine habet decem mnas
19:26dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
19:27verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me
19:28et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma
19:29et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos
19:30dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite
19:31et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat
19:32abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
19:33solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum
19:34at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
19:35et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum
19:36eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
19:37et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus
19:38dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis
19:39et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos
19:40quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
19:41et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam
19:42dicens quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
19:43quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
19:44ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae
19:45et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes
19:46dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum
19:47et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
19:48et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum
20:1et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus
20:2et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem
20:3respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi
20:4baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus
20:5at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi
20:6si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse
20:7et responderunt se nescire unde esset
20:8et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio
20:9coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus
20:10et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem
20:11et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem
20:12et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt
20:13dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur
20:14quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas
20:15et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae
20:16veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit
20:17ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
20:18omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum
20:19et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam
20:20et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis
20:21et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces
20:22licet nobis dare tributum Caesari an non
20:23considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis
20:24ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris
20:25et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo
20:26et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt
20:27accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum
20:28dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo
20:29septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis
20:30et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio
20:31et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt
20:32novissima omnium mortua est et mulier
20:33in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem
20:34et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias
20:35illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores
20:36neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis
20:37quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob
20:38Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei
20:39respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti
20:40et amplius non audebant eum quicquam interrogare
20:41dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse
20:42et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
20:43donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
20:44David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est
20:45audiente autem omni populo dixit discipulis suis
20:46adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis
20:47qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem
21:1respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites
21:2vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo
21:3et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit
21:4nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit
21:5et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit
21:6haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
21:7interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient
21:8qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos
21:9cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis
21:10tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum
21:11terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt
21:12sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum
21:13continget autem vobis in testimonium
21:14ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis
21:15ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri
21:16trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis
21:17et eritis odio omnibus propter nomen meum
21:18et capillus de capite vestro non peribit
21:19in patientia vestra possidebitis animas vestras
21:20cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius
21:21tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam
21:22quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt
21:23vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic
21:24et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum
21:25et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum
21:26arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur
21:27et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate
21:28his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra
21:29et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores
21:30cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas
21:31ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei
21:32amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant
21:33caelum et terra transibunt verba autem mea non transient
21:34adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa
21:35tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae
21:36vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis
21:37erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti
21:38et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum