THE HOLY BIBLE Vulgate

The Holy Gospel of Jesus Christ, According to St. Luke (Author Luke)

22:1adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha

22:2et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem

22:3intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim

22:4et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis

22:5et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare

22:6et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis

22:7venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha

22:8et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus

22:9at illi dixerunt ubi vis paremus

22:10et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat

22:11et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem

22:12et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate

22:13euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha

22:14et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo

22:15et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar

22:16dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei

22:17et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos

22:18dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat

22:19et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem

22:20similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur

22:21verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa

22:22et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur

22:23et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset

22:24facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior

22:25dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur

22:26vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator

22:27nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat

22:28vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis

22:29et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum

22:30ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel

22:31ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum

22:32ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos

22:33qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire

22:34et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me

22:35et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil

22:36dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium

22:37dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent

22:38at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est

22:39et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli

22:40et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem

22:41et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat

22:42dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat

22:43apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat

22:44et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram

22:45et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia

22:46et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem

22:47adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum

22:48Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis

22:49videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio

22:50et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram

22:51respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum

22:52dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus

22:53cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum

22:54conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe

22:55accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum

22:56quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat

22:57at ille negavit eum dicens mulier non novi illum

22:58et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum

22:59et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est

22:60et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus

22:61et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis

22:62et egressus foras Petrus flevit amare

22:63et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes

22:64et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit

22:65et alia multa blasphemantes dicebant in eum

22:66et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes

22:67si tu es Christus dic nobis et ait illis si vobis dixero non creditis mihi

22:68si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis

22:69ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei

22:70dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum

22:71at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius

23:1et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum

23:2coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse

23:3Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis

23:4ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine

23:5at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc

23:6Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset

23:7et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus

23:8Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri

23:9interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat

23:10stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum

23:11sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum

23:12et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem

23:13Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe

23:14dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis

23:15sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei

23:16emendatum ergo illum dimittam

23:17necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum

23:18exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban

23:19qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem

23:20iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum

23:21at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum

23:22ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam

23:23at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum

23:24et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum

23:25dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum

23:26et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum

23:27sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum

23:28conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros

23:29quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt

23:30tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos

23:31quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet

23:32ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur

23:33et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris

23:34Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes

23:35et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus

23:36inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi

23:37dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac

23:38erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum

23:39unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos

23:40respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es

23:41et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit

23:42et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum

23:43et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso

23:44erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam

23:45et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium

23:46et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit

23:47videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat

23:48et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur

23:49stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes

23:50et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus

23:51hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei

23:52hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu

23:53et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat

23:54et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat

23:55subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius

23:56et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum

24:1una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata

24:2et invenerunt lapidem revolutum a monumento

24:3et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu

24:4et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti

24:5cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis

24:6non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset

24:7dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere

24:8et recordatae sunt verborum eius

24:9et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus

24:10erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec

24:11et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis

24:12Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat

24:13et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus

24:14et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant

24:15et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis

24:16oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent

24:17et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes

24:18et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus

24:19quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo

24:20et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum

24:21nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt

24:22sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum

24:23et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere

24:24et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt

24:25et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae

24:26nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam

24:27et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant

24:28et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire

24:29et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis

24:30et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis

24:31et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum

24:32et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas

24:33et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant

24:34dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni

24:35et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis

24:36dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere

24:37conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre

24:38et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra

24:39videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere

24:40et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes

24:41adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur

24:42at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis

24:43et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis

24:44et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me

24:45tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas

24:46et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia

24:47et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma

24:48vos autem estis testes horum

24:49et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto

24:50eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis

24:51et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum

24:52et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno

24:53et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.