THE HOLY BIBLE Vulgate

The Holy Gospel of Jesus Christ, According to St. Luke (Author Luke)

7:1cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum

7:2centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus

7:3et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius

7:4at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes

7:5diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis

7:6Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres

7:7propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus

7:8nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit

7:9quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni

7:10et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum

7:11et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa

7:12cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa

7:13quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere

7:14et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge

7:15et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae

7:16accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam

7:17et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem

7:18et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his

7:19et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus

7:20cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus

7:21in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum

7:22et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur

7:23et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me

7:24et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri

7:25sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt

7:26sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam

7:27hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te

7:28dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo

7:29et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis

7:30Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo

7:31cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt

7:32similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis

7:33venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet

7:34venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum

7:35et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis

7:36rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit

7:37et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti

7:38et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat

7:39videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est

7:40et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic

7:41duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta

7:42non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget

7:43respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti

7:44et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit

7:45osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos

7:46oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos

7:47propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit

7:48dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata

7:49et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit

7:50dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace

8:1et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo

8:2et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant

8:3et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis

8:4cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem

8:5exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud

8:6et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem

8:7et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud

8:8et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat

8:9interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola

8:10quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant

8:11est autem haec parabola semen est verbum Dei

8:12qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant

8:13nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt

8:14quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum

8:15quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia

8:16nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen

8:17non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat

8:18videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo

8:19venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba

8:20et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre

8:21qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt

8:22factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt

8:23navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur

8:24accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas

8:25dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei

8:26enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam

8:27et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis

8:28is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas

8:29praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta

8:30interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum

8:31et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent

8:32erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos

8:33exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est

8:34quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas

8:35exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt

8:36nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione

8:37et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est

8:38et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens

8:39redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus

8:40factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum

8:41et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius

8:42quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur

8:43et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari

8:44accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius

8:45et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit

8:46et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse

8:47videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit

8:48at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace

8:49adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum

8:50Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit

8:51et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae

8:52flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit

8:53et deridebant eum scientes quia mortua esset

8:54ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge

8:55et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare

8:56et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat

9:1convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent

9:2et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos

9:3et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis

9:4et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatis

9:5et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos

9:6egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique

9:7audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod diceretur

9:8a quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit

9:9et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum

9:10et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida

9:11quod cum cognovissent turbae secutae sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabat

9:12dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus

9:13ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas

9:14erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos

9:15et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes

9:16acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas

9:17et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim

9:18et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae

9:19at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit

9:20dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei

9:21at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc

9:22dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere

9:23dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me

9:24qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam

9:25quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat

9:26nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum

9:27dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei

9:28factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret

9:29et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens

9:30et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias

9:31visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem

9:32Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo

9:33et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret

9:34haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem

9:35et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite

9:36et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant

9:37factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa

9:38et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi

9:39et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum

9:40et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt

9:41respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum

9:42et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius

9:43stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos

9:44ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum

9:45at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo

9:46intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset

9:47at Iesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se

9:48et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic maior est

9:49respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum

9:50et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est

9:51factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem

9:52et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi

9:53et non receperunt eum quia facies eius erat euntis Hierusalem

9:54cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos

9:55et conversus increpavit illos

9:56et abierunt in aliud castellum

9:57factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris

9:58et ait illi Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet

9:59ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum

9:60dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei

9:61et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt

9:62ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.