5:1nunc vastaberis filia latronis obsidionem posuerunt super nos in virga percutient maxillam iudicis Israhel
5:2et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israhel et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis
5:3propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israhel
5:4et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae
5:5et erit iste pax Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines
5:6et pascent terram Assur in gladio et terram Nemrod in lanceis eius et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris
5:7et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi stillae super herbam quae non expectat virum et non praestolatur filios hominum
5:8et erunt reliquiae Iacob in gentibus in medio populorum multorum quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui eruat
5:9exaltabitur manus tua super hostes tuos et omnes inimici tui interibunt
5:10et erit in die illa dicit Dominus auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas
5:11et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas
5:12et auferam maleficia de manu tua et divinationes non erunt in te
5:13et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui et non adorabis ultra opera manuum tuarum
5:14et evellam lucos tuos de medio tui et conteram civitates tuas
5:15et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus quae non audierunt
6:1audite quae Dominus loquitur surge contende iudicio adversum montes et audiant colles vocem tuam
6:2audiant montes iudicium Domini et fortia fundamenta terrae quia iudicium Domini cum populo suo et cum Israhel diiudicabitur
6:3populus meus quid feci tibi et quid molestus fui tibi responde mihi
6:4quia eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Mosen et Aaron et Mariam
6:5populus meus memento quaeso quid cogitaverit Balac rex Moab et quid responderit ei Balaam filius Beor de Setthim usque ad Galgalam ut cognosceret iustitias Domini
6:6quid dignum offeram Domino curvem genu Deo excelso numquid offeram ei holocaustomata et vitulos anniculos
6:7numquid placari potest Dominus in milibus arietum aut in multis milibus hircorum pinguium numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructum ventris mei pro peccato animae meae
6:8indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus quaerat a te utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo
6:9vox Domini ad civitatem clamat et salus erit timentibus nomen tuum audite tribus et quis adprobabit illud
6:10adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis et mensura minor irae plena
6:11numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa
6:12in quibus divites eius repleti sunt iniquitate et habitantes in ea loquebantur mendacium et lingua eorum fraudulenta in ore eorum
6:13et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis
6:14tu comedes et non saturaberis et humiliatio tua in medio tui et adprehendes et non salvabis et quos salvaveris in gladium dabo
6:15tu seminabis et non metes tu calcabis olivam et non ungueris oleo et mustum et non bibes vinum
6:16et custodisti praecepta Omri et omne opus domus Achab et ambulasti in voluntatibus eorum ut darem te in perditionem et habitantes in ea in sibilum et obprobrium populi mei portabitis
7:1vae mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae non est botrus ad comedendum praecoquas ficus desideravit anima mea
7:2periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem
7:3malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eam
7:4qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc erit vastitas eorum
7:5nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui
7:6quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici eius
7:7ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum audiet me Deus meus
7:8ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea est
7:9iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in iustitiam eius
7:10et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum
7:11dies ut aedificentur maceriae tuae in die illa longe fiet lex
7:12in die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte
7:13et erit terra in desolationem propter habitatores suos et propter fructum cogitationum eorum
7:14pasce populum tuum in virga tua gregem hereditatis tuae habitantes solos in saltu in medio Carmeli pascentur Basan et Galaad iuxta dies antiquos
7:15secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostendam ei mirabilia
7:16videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus super os aures eorum surdae erunt
7:17lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terrae proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te
7:18quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est
7:19revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra
7:20dabis veritatem Iacob misericordiam Abraham quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis