THE HOLY BIBLE Vulgate

The Holy Gospel of Jesus Christ, According to St. Mark (Author John Mark)

11:1et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis

11:2et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite

11:3et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc

11:4et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum

11:5et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum

11:6qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis

11:7et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo

11:8multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via

11:9et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini

11:10benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis

11:11et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim

11:12et alia die cum exirent a Bethania esuriit

11:13cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum

11:14et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius

11:15et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit

11:16et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum

11:17et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum

11:18quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius

11:19et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate

11:20et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus

11:21et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit

11:22et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei

11:23amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei

11:24propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis

11:25et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra

11:26quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra

11:27et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores

11:28et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias

11:29Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam

11:30baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi

11:31at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei

11:32sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset

11:33et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam

12:1et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est

12:2et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae

12:3qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum

12:4et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt

12:5et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes

12:6adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum

12:7coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas

12:8et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam

12:9quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis

12:10nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

12:11a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris

12:12et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt

12:13et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo

12:14qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus

12:15qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam

12:16at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris

12:17respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo

12:18et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes

12:19magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo

12:20septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine

12:21et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter

12:22et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier

12:23in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem

12:24et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei

12:25cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis

12:26de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob

12:27non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis

12:28et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum

12:29Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est

12:30et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum

12:31secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est

12:32et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum

12:33et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis

12:34Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare

12:35et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David

12:36ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

12:37ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivit

12:38et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro

12:39et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis

12:40qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium

12:41et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa

12:42cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans

12:43et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium

12:44omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum

13:1et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae

13:2et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur

13:3et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas

13:4dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari

13:5et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat

13:6multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent

13:7cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis

13:8exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec

13:9videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis

13:10et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium

13:11et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus

13:12tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos

13:13et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit

13:14cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes

13:15et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua

13:16et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum

13:17vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus

13:18orate vero ut hieme non fiant

13:19erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient

13:20et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies

13:21et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis

13:22exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos

13:23vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia

13:24sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum

13:25et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur

13:26et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria

13:27et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli

13:28a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas

13:29sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis

13:30amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant

13:31caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt

13:32de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater

13:33videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit

13:34sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet

13:35vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane

13:36ne cum venerit repente inveniat vos dormientes

13:37quod autem vobis dico omnibus dico vigilate



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.